kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
343
=S=> Gen 50,14 Reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu , sepulto patre .
=S=> Gen 50,15 Quo mortuo , timentes fratres eius et mutuo colloquentes : “ Ne forte memor sit iniuriae , quam passus est , et reddat nobis omne malum , quod fecimus ” ,
=S=> Gen 50,16 mandaverunt ei dicentes : “ Pater tuus praecepit nobis , antequam moreretur ,
=S=> Gen 50,17 ut haec tibi verbis illius diceremus : Obsecro , ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae , quam exercuerunt in te . Nos quoque oramus , ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc ” . Quibus auditis , flevit Ioseph .
=S=> Gen 50,18 Veneruntque ad eum fratres sui et proni coram eo dixerunt : “ Servi tui sumus ” .
=S=> Gen 50,19 Quibus ille respondit : “ Nolite timere . Num Dei possumus resistere voluntati ?
=S=> Gen 50,20 Vos cogitastis de me malum ; sed Deus vertit illud in bonum , ut exaltaret me , sicut in praesentiarum cernitis , et salvos faceret multos populos .
=S=> Gen 50,21 Nolite timere : ego pascam vos et parvulos vestros ” . Consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus .
=S=> Gen 50,22 Et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui ; vixitque centum decem annis
=S=> Gen 50,23 et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem ; filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph .
=S=> Gen 50,24 Quibus transactis , locutus est fratribus suis : “ Post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere vos faciet de terra ista ad terram , quam iuravit Abraham , Isaac et Iacob ” .
=S=> Gen 50,25 Cumque adiurasset eos atque dixisset : “ Deus visitabit vos ; asportate ossa mea vobiscum de loco isto ” ,
=S=> Gen 50,26 mortuus est , expletis centum decem vitae suae annis . Et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto .