kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
318
=S=> Gen 50,1 Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum .
=S=> Gen 50,2 Praecepitque servis suis medicis , ut aromatibus condirent patrem .
=S=> Gen 50,3 Quibus iussa explentibus , transierunt quadraginta dies ; iste quippe mos erat cadaverum conditorum . Flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus .
=S=> Gen 50,4 Et , expleto planctus tempore , locutus est Ioseph ad familiam pharaonis : “ Si inveni gratiam in conspectu vestro , loquimini in auribus pharaonis ,
=S=> Gen 50,5 eo quod pater meus adiuraverit me dicens : En morior ; in sepulcro meo , quod fodi mihi in terra Chanaan , sepelies me ; ascendam nunc et sepeliam patrem meum ac revertar ” .
=S=> Gen 50,6 Dixitque ei pharao : “ Ascende et sepeli patrem tuum , sicut adiuratus es ” .
=S=> Gen 50,7 Quo ascendente , ierunt cum eo omnes servi pharaonis , senes domus eius cunctique maiores natu terrae Aegypti ,
=S=> Gen 50,8 domus Ioseph cum fratribus suis , absque parvulis et gregibus atque armentis , quae dereliquerant in terra Gessen .
=S=> Gen 50,9 Habuit quoque in comitatu currus et equites ; et facta est turba non modica .
=S=> Gen 50,10 Veneruntque ad Gorenatad ( id est Aream rhamni ) , quae sita est trans Iordanem ; ubi celebrantes exsequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies .
=S=> Gen 50,11 Quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan , dixerunt : “ Planctus magnus est iste Aegyptiis ” ; et idcirco vocatum est nomen loci illius Abelmesraim ( id est Planctus Aegypti ) .
=S=> Gen 50,12 Fecerunt ergo filii Iacob , sicut praeceperat eis ;
=S=> Gen 50,13 et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt eum in spelunca Machpela , quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulcri ab Ephron Hetthaeo contra faciem Mambre .