kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
718

=U2= 4,1-27 -- Jakob seine Söhne

-- =S=> Gen 49,1 Vocavit autem Iacob filios suos et ait eis : “ Congrega mini , ut annuntiem , quae ventura sunt vobis in diebus novissimis .
=S=> Gen 49,2 Congregamini et audite , filii Iacob , audite Israel patrem vestrum !
=S=> Gen 49,3 Ruben primogenitus meus , tu fortitudo mea et principium roboris mei ; prior in dignitate , maior in robore !
=S=> Gen 49,4 Ebulliens sicut aqua non excellas , quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum meum .
=S=> Gen 49,5 Simeon et Levi fratres , vasa violentiae arma eorum .
=S=> Gen 49,6 In consilium eorum ne veniat anima mea , et in coetu illorum non sit gloria mea ; quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua subnervaverunt tauros .
=S=> Gen 49,7 Maledictus furor eorum , quia pertinax , et indignatio eorum , quia dura ! Dividam eos in Iacob et dispergam eos in Israel .
=S=> Gen 49,8 Iuda , te laudabunt fratres tui ; manus tua in cervicibus inimicorum tuorum ; adorabunt te filii patris tui .
=S=> Gen 49,9 Catulus leonis Iuda : a praeda , fili mi , ascendisti ; requiescens accubuit ut leo et quasi leaena ; quis suscitabit eum ?
=S=> Gen 49,10 Non auferetur sceptrum de Iuda et baculus ducis de pedibus eius , donec veniat ille , cuius est , et cui erit oboedientia gentium ;
=S=> Gen 49,11 ligans ad vineam pullum suum et ad vitem filium asinae suae , lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvae pallium suum ;
=S=> Gen 49,12 nigriores sunt oculi eius vino et dentes eius lacte candidiores .
=S=> Gen 49,13 Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium , pertingens usque ad Sidonem .
=S=> Gen 49,14 Issachar asinus fortis , accubans inter caulas
=S=> Gen 49,15 vidit requiem quod esset bona , et terram quod optima ; et supposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens .
=S=> Gen 49,16 Dan iudicabit populum suum sicut una tribuum Israel .
=S=> Gen 49,17 Fiat Dan coluber in via , cerastes in semita , mordens calcanea equi , ut cadat ascensor eius retro .
=S=> Gen 49,18 Salutare tuum exspectabo , Domine !
=S=> Gen 49,19 Gad , latrones aggredientur eum , ipse autem aggredietur calcaneum eorum .
=S=> Gen 49,20 Aser , pinguis panis eius , et praebebit delicias regales .
=S=> Gen 49,21 Nephthali cerva emissa , dans cornua pulchra .
=S=> Gen 49,22 Arbor fructifera Ioseph , arbor fructifera super fontem : rami transcendunt murum .
=S=> Gen 49,23 Sed exasperaverunt eum et iurgati sunt , et adversati sunt illi habentes iacula .
=S=> Gen 49,24 Et confractus est arcus eorum , et dissoluti sunt nervi brachiorum eorum per manus Potentis Iacob , per nomen Pastoris , Lapidis Israel .
=S=> Gen 49,25 Deus patris tui erit adiutor tuus , et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper , benedictionibus abyssi iacentis deorsum , benedictionibus uberum et vulvae .
=S=> Gen 49,26 Benedictiones patris tui confortatae sunt super benedictiones montium aeternorum , desiderium collium antiquorum ; fiant in capite Ioseph et in vertice nazaraei inter fratres suos .
=S=> Gen 49,27 Beniamin lupus rapax ; mane comedet praedam et vespere dividet spolia ” .

=U2= 49,28-33 -- Jakobs Tod und Begräbnis

-- =S=> Gen 49,28 Omnes hi in tribubus Israel duodecim . Haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis .
=S=> Gen 49,29 Et praecepit eis dicens : “ Ego congregor ad populum meum ; sepelite me cum patribus meis in spelunca Machpela , quae est in agro Ephron Hetthaei
=S=> Gen 49,30 contra Mambre in terra Chanaan , quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hetthaeo in possessionem sepulcri ;
=S=> Gen 49,31 ibi sepelierunt eum et Saram uxorem eius , ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge sua , ibi et Lia condita iacet ” .
=S=> Gen 49,32 Finitisque mandatis , quibus filios instruebat , collegit pedes suos super lectulum et obiit ; appositusque est ad populum suum .