kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
664
=S=> Gen 48,1 His ita transactis , nuntiatum est Ioseph quod aegrotaret pater suus . Et assumpsit secum duos filios Manasse et Ephraim .
=S=> Gen 48,2 Dictumque est seni : “ Ecce filius tuus Ioseph venit ad te ” . Qui confortatus sedit in lectulo
=S=> Gen 48,3 et ingresso ad se ait : “ Deus omnipotens apparuit mihi in Luza , quae est in terra Chanaan , benedixitque mihi
=S=> Gen 48,4 et ait : Ego te augebo et multiplicabo et faciam te in multitudinem populorum ; daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem sempiternam .
=S=> Gen 48,5 Duo ergo filii tui , qui nati sunt tibi in terra Aegypti , antequam huc venirem ad te , mei erunt : Ephraim et Manasses sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi .
=S=> Gen 48,6 Reliquos autem , quos genueris post eos , tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis .
=S=> Gen 48,7 Mihi enim , quando veniebam de Paddanaram , mortua est Rachel mater tua in terra Chanaan in ipso itinere , cum adhuc esset spatium aliquod usque ad Ephratham , et sepelivi eam iuxta viam Ephrathae , quae alio nomine appellatur Bethlehem ” .
=S=> Gen 48,8 Videns autem filios eius dixit ad eum : “ Qui sunt isti ? ” .
=S=> Gen 48,9 Respondit : “ Filii mei sunt , quos donavit mihi Deus in hoc loco ” . “ Adduc , inquit , eos ad me , ut benedicam illis ! ” .
=S=> Gen 48,10 Oculi enim Israel caligabant prae nimia senectute , et clare videre non poterat . Applicitosque ad se deosculatus et circumplexus eos
=S=> Gen 48,11 dixit ad filium suum : “ Non sum fraudatus aspectu tuo ; insuper ostendit mihi Deus semen tuum ” .
=S=> Gen 48,12 Cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris , adoravit pronus in terram .
=S=> Gen 48,13 Et posuit Ephraim ad dexteram suam , id est ad sinistram Israel , Manassen vero in sinistra sua , ad dexteram scilicet patris ; applicuitque ambos ad eum .
=S=> Gen 48,14 Qui extendens manum dexteram , posuit super caput Ephraim minoris fratris , sinistram autem super caput Manasse , qui maior natu erat , commutans manus .
=S=> Gen 48,15 Benedixitque Iacob Ioseph et ait : “ Deus , in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac , Deus , qui pascit me ab adulescentia mea usque in praesentem diem ,
=S=> Gen 48,16 Angelus , qui eruit me de cunctis malis , benedicat pueris istis ! Et invocetur super eos nomen meum , nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac , et crescant in multitudinem super terram ! ” .
=S=> Gen 48,17 Videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim , graviter accepit et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse .
=S=> Gen 48,18 Dixitque ad patrem : “ Non ita convenit , pater , quia hic est primogenitus ; pone dexteram tuam super caput eius ! ” .
=S=> Gen 48,19 Qui renuens ait : “ Scio , fili mi , scio ; et iste quidem erit in populos et multiplicabitur , sed frater eius minor maior erit illo , et semen illius crescet in plenitudinem gentium ” .
=S=> Gen 48,20 Benedixitque eis in die illo dicens : “ In te benedicet Israel atque dicet : Faciat te Deus sicut Ephraim et sicut Manasse ! ” . Constituitque Ephraim ante Manassen .
=S=> Gen 48,21 Et ait ad Ioseph filium suum : “ En ego morior , et erit Deus vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorum .
=S=> Gen 48,22 Do tibi partem unam extra fratres tuos , quam tuli de manu Amorraei in gladio et arcu meo ” .