kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
775

=U2= 47,1-12 -- Familie Josefs beim Pharao

-- =S=> Gen 47,5 Dixit itaque rex ad Ioseph : “ Pater tuus et fratres tui venerunt ad te .
=S=> Gen 47,6 Terra Aegypti in conspectu tuo est ; in optimo loco fac eos habitare et trade eis terram Gessen . Quod si nosti in eis esse viros industrios , constitue illos magistros pecorum meorum ” .
=S=> Gen 47,7 Post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo , qui benedicens illi
=S=> Gen 47,8 et interrogatus ab eo : “ Quot sunt dies annorum vitae tuae ? ” ,
=S=> Gen 47,9 respondit : “ Dies peregrinationis meae centum triginta annorum sunt , parvi et mali ; et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum , quibus peregrinati sunt ” .
=S=> Gen 47,10 Et benedicto rege , egressus est foras .
=S=> Gen 47,11 Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo terrae loco , in terra Ramesses , ut praeceperat pharao ;
=S=> Gen 47,12 et alebat eos omnemque domum patris sui praebens cibaria singulis .

=U2= 47,13-2 -- Josefs Verwaltung in Ägypten

-- =S=> Gen 47,13 In tota terra panis deerat , et oppresserat fames terram valde , defecitque terra Aegypti et terra Chanaan prae fame .
=S=> Gen 47,14 E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regis .
=S=> Gen 47,15 Cumque defecisset emptoribus pretium , venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens : “ Da nobis panes ! Quare morimur coram te , deficiente pecunia ? ” .
=S=> Gen 47,16 Quibus ille respondit : “ Adducite pecora vestra , et dabo vobis pro eis cibos , si pretium non habetis ” .
=S=> Gen 47,17 Quae cum adduxissent , dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bobus et asinis ; sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum .
=S=> Gen 47,18 Venerunt quoque anno secundo et dixerunt ei : “ Non celamus dominum nostrum quod , deficiente pecunia , pecora transierunt ad dominum nostrum ; nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus .
=S=> Gen 47,19 Cur ergo moriemur , te vidente , et nos et terra nostra ? Eme nos et terram nostram in servitutem regiam et praebe semina , ne , pereunte cultore , redigatur terra in solitudinem ” .
=S=> Gen 47,20 Emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti , vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis . Subiecitque eam pharaoni
=S=> Gen 47,21 et cunctos populos eius redegit ei in servitutem , a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eius .
=S=> Gen 47,22 Terram autem sacerdotum non emit , qui cibariis a rege statutis fruebantur , et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas .
=S=> Gen 47,23 Dixit ergo Ioseph ad populos : “ En , ut cernitis , et vos et terram vestram pharao possidet ; accipite semina et serite agros ,
=S=> Gen 47,24 ut fruges habere possitis . Quintam partem regi dabitis ; quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibum familiis et liberis vestris ” .
=S=> Gen 47,25 Qui responderunt : “ Tu salvasti nos ! Respiciat nos tantum dominus noster , et laeti serviemus regi ” .
=S=> Gen 47,26 Ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur ; et factum est a Ioseph in legem absque terra sacerdotali , quae libera ab hac condicione est .

=U2= 47,27-31 -- Jakobs letzter Wille

-- =S=> Gen 47,27 Habitavit ergo Israel in Aegypto , id est in terra Gessen , et possedit eam ; auctusque est et multiplicatus nimis .
=S=> Gen 47,28 Et vixit Iacob in terra Aegypti decem et septem annis ; factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta septem annorum .
=S=> Gen 47,29 Cumque appropinquare cerneret diem mortis suae , vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum : “ Si inveni gratiam in conspectu tuo , pone manum tuam sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem , ut non sepelias me in Aegypto ,
=S=> Gen 47,30 sed dormiam cum patribus meis , et auferas me de terra hac condasque in sepulcro maiorum meorum ” . Cui respondit Ioseph : “ Ego faciam , quod iussisti ” .
=S=> Gen 47,31 Et ille : “ Iura ergo , inquit , mihi ! ” . Quo iurante , adoravit Israel conversus ad lectuli caput .