kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
162
=S=> Gen 47,27 Habitavit ergo Israel in Aegypto , id est in terra Gessen , et possedit eam ; auctusque est et multiplicatus nimis .
=S=> Gen 47,28 Et vixit Iacob in terra Aegypti decem et septem annis ; factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta septem annorum .
=S=> Gen 47,29 Cumque appropinquare cerneret diem mortis suae , vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum : “ Si inveni gratiam in conspectu tuo , pone manum tuam sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem , ut non sepelias me in Aegypto ,
=S=> Gen 47,30 sed dormiam cum patribus meis , et auferas me de terra hac condasque in sepulcro maiorum meorum ” . Cui respondit Ioseph : “ Ego faciam , quod iussisti ” .
=S=> Gen 47,31 Et ille : “ Iura ergo , inquit , mihi ! ” . Quo iurante , adoravit Israel conversus ad lectuli caput .