kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
401
=S=> Gen 47,13 In tota terra panis deerat , et oppresserat fames terram valde , defecitque terra Aegypti et terra Chanaan prae fame .
=S=> Gen 47,14 E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regis .
=S=> Gen 47,15 Cumque defecisset emptoribus pretium , venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens : “ Da nobis panes ! Quare morimur coram te , deficiente pecunia ? ” .
=S=> Gen 47,16 Quibus ille respondit : “ Adducite pecora vestra , et dabo vobis pro eis cibos , si pretium non habetis ” .
=S=> Gen 47,17 Quae cum adduxissent , dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bobus et asinis ; sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum .
=S=> Gen 47,18 Venerunt quoque anno secundo et dixerunt ei : “ Non celamus dominum nostrum quod , deficiente pecunia , pecora transierunt ad dominum nostrum ; nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus .
=S=> Gen 47,19 Cur ergo moriemur , te vidente , et nos et terra nostra ? Eme nos et terram nostram in servitutem regiam et praebe semina , ne , pereunte cultore , redigatur terra in solitudinem ” .
=S=> Gen 47,20 Emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti , vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis . Subiecitque eam pharaoni
=S=> Gen 47,21 et cunctos populos eius redegit ei in servitutem , a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eius .
=S=> Gen 47,22 Terram autem sacerdotum non emit , qui cibariis a rege statutis fruebantur , et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas .
=S=> Gen 47,23 Dixit ergo Ioseph ad populos : “ En , ut cernitis , et vos et terram vestram pharao possidet ; accipite semina et serite agros ,
=S=> Gen 47,24 ut fruges habere possitis . Quintam partem regi dabitis ; quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibum familiis et liberis vestris ” .
=S=> Gen 47,25 Qui responderunt : “ Tu salvasti nos ! Respiciat nos tantum dominus noster , et laeti serviemus regi ” .
=S=> Gen 47,26 Ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur ; et factum est a Ioseph in legem absque terra sacerdotali , quae libera ab hac condicione est .