kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
805
=S=> Gen 46,1 Profectusque Israel cum omnibus , quae habebat , venit Bersabee et , mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac ,
=S=> Gen 46,2 audivit eum per visionem noctis vocantem se : “ Iacob , Iacob ! ” . Cui respondit : “ Ecce adsum ! ” .
=S=> Gen 46,3 Ait illi : “ Ego sum Deus , Deus patris tui . Noli timere descendere in Aegyptum , quia in gentem magnam faciam te ibi .
=S=> Gen 46,4 Ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem ; Ioseph quoque ponet manus suas super oculos tuos ” .
=S=> Gen 46,5 Surrexit igitur Iacob a Bersabee , tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris , quae miserat pharao ad portandum senem ,
=S=> Gen 46,6 sumpserunt quoque omnia , quae possederant in terra Chanaan ; veneruntque in Aegyptum Iacob et omne semen eius ,
=S=> Gen 46,7 filii eius et nepotes , filiae et cuncta simul progenies .
=S=> Gen 46,8 Haec sunt autem nomina filiorum Israel , qui ingressi sunt in Aegyptum , ipse cum liberis suis . Primogenitus Ruben .
=S=> Gen 46,9 Filii Ruben : Henoch et Phallu et Hesron et Charmi .
=S=> Gen 46,10 Filii Simeon : Iamuel et Iamin et Ahod et Iachin et Sohar et Saul filius Chananitidis .
=S=> Gen 46,11 Filii Levi : Gerson et Caath et Merari .
=S=> Gen 46,12 Filii Iudae : Her et Onan et Sela et Phares et Zara . Mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan . Natique sunt filii Phares : Esrom et Hamul .
=S=> Gen 46,13 Filii Issachar : Thola et Phua et Iasub et Semron .
=S=> Gen 46,14 Filii Zabulon : Sared et Elon et Iahelel .
=S=> Gen 46,15 Hi filii Liae , quos genuit in Paddanaram , cum Dina filia sua . Omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres .
=S=> Gen 46,16 Filii Gad : Sephon et Haggi , Suni et Esebon , Heri et Arodi et Areli .
=S=> Gen 46,17 Filii Aser : Iemna et lesua et Isui et Beria , Sara quoque soror eorum . Filii Beria : Heber et Melchiel .
=S=> Gen 46,18 Hi filii Zelphae , quam dedit Laban Liae filiae suae ; et hos genuit Iacob : sedecim animas .
=S=> Gen 46,19 Filii Rachel uxoris Iacob : Ioseph et Beniamin .
=S=> Gen 46,20 Natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti , quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos : Manasses et Ephraim .
=S=> Gen 46,21 Filii Beniamin : Bela et Bochor et Asbel , Gera et Naaman et Echi et Ros , Mophim et Huphim et Ared .
=S=> Gen 46,22 Hi filii Rachel , quos genuit Iacob : omnes animae quattuordecim .
=S=> Gen 46,23 Filii Dan : Husim .
=S=> Gen 46,24 Filii Nephthali : Iasiel et Guni et Ieser et Sellem .
=S=> Gen 46,25 Hi filii Bilhae , quam dedit Laban Racheli filiae suae ; et hos genuit Iacob : omnes animae septem .
=S=> Gen 46,26 Cunctae animae , quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius , absque uxoribus filiorum eius , sexaginta sex .
=S=> Gen 46,27 Filii autem Ioseph , qui nati sunt ei in terra Aegypti , animae duae . Omnes animae domus Iacob , quae ingressae sunt in Aegyptum , fuere septuaginta .
=S=> Gen 46,28 Misit autem Iudam ante se ad Ioseph , ut nuntiaret et occurreret in Gessen .
=S=> Gen 46,29 Et venerunt in terram Gessen . Iunctoque Ioseph curru suo , ascendit obviam patri suo in Gessen ; vidensque eum irruit super collum eius et inter amplexus diu flevit .
=S=> Gen 46,30 Dixitque Israel ad Ioseph : “ Iam laetus moriar , quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo ” .
=S=> Gen 46,31 Et ille locutus est ad fratres suos et ad omnem domum patris sui : “ Ascendam et nuntiabo pharaoni dicamque ei : Fratres mei et domus patris mei , qui erant in terra Chanaan , venerunt ad me .
=S=> Gen 46,32 Et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum ; pecora sua et armenta et omnia , quae habere potuerunt , adduxerunt secum .
=S=> Gen 46,33 Cumque vocaverit vos et dixerit : Quod est opus vestrum ? .
=S=> Gen 46,34 Respondebitis : Viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri . Haec autem dicetis , ut habitare possitis in terra Gessen , quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium ” .