kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
752
=S=> Gen 45,1 Non se poterat ultra cohibere Ioseph omnibus coram astantibus , unde clamavit : “ Egredimini , cuncti , foras ! ” . Et nemo aderat cum eo , quando manifestavit se fratribus suis .
=S=> Gen 45,2 Elevavitque vocem cum fletu , quam audierunt Aegyptii omnisque domus pharaonis .
=S=> Gen 45,3 Et dixit Ioseph fratribus suis : “ Ego sum Ioseph ! Adhuc pater meus vivit ? ” . Nec poterant respondere fratres nimio terrore perterriti .
=S=> Gen 45,4 Ad quos ille clementer : “ Accedite , inquit , ad me ” . Et cum accessissent prope : “ Ego sum , ait , Ioseph frater vester , quem vendidistis in Aegyptum .
=S=> Gen 45,5 Nolite contristari , neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus . Pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum .
=S=> Gen 45,6 Biennium est enim quod coepit fames esse in terra , et adhuc quinque anni restant , quibus nec arari poterit nec meti .
=S=> Gen 45,7 Praemisitque me Deus , ut reservemini super terram , et servetur vita vestra in salvationem magnam .
=S=> Gen 45,8 Non vestro consilio , sed Dei voluntate huc missus sum , qui fecit me quasi patrem pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti .
=S=> Gen 45,9 Festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei : Haec mandat filius tuus Ioseph : Deus fecit me dominum universae terrae Aegypti ; descende ad me , ne moreris .
=S=> Gen 45,10 Et habitabis in terra Gessen ; erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum , oves tuae et armenta tua et universa , quae possides .
=S=> Gen 45,11 Ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia , quae possides .
=S=> Gen 45,12 En oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quia os meum est , quod loquitur ad vos .
=S=> Gen 45,13 Nuntiate patri meo universam gloriam meam in Aegypto et cuncta , quae vidistis . Festinate et adducite eum ad me ” .
=S=> Gen 45,14 Cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui , flevit , illo quoque similiter flente , super collum eius .
=S=> Gen 45,15 Osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos . Post quae ausi sunt loqui ad eum .
=S=> Gen 45,16 Auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis : “ Venerunt fratres Ioseph ! ” . Et gavisus est pharao atque omnis familia eius .
=S=> Gen 45,17 Dixitque ad Ioseph , ut imperaret fratribus suis dicens : “ Onerantes iumenta ite in terram Chanaan
=S=> Gen 45,18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me ; et ego dabo vobis omnia bona Aegypti , ut comedatis medullam terrae .
=S=> Gen 45,19 Praecipe etiam : tollite plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum vestrorum ac coniugum et tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes .
=S=> Gen 45,20 Nec doleatis super supellectilem vestram , quia omnes opes Aegypti vestrae erunt ” .
=S=> Gen 45,21 Feceruntque filii Israel , ut eis mandatum fuerat . Quibus dedit Ioseph plaustra secundum pharaonis imperium et cibaria in itinere .
=S=> Gen 45,22 Singulis quoque proferri iussit vestimentum mutatorium ; Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque
=S=> Gen 45,23 vestimentis mutatoriis . Patri suo misit similiter asinos decem , qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti , et totidem asinas triticum et panem et cibum pro itinere portantes .
=S=> Gen 45,24 Dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait : “ Ne irascamini in via ! ” .
=M=> Gen 45,25 Qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob
=S=> Gen 45,26 et nuntiaverunt ei dicentes : “ Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti ! ” . At cor eius frigidum mansit ; non enim credebat eis .
=S=> Gen 45,27 Tunc referebant omnia verba Ioseph , quae dixerat eis . Cumque vidisset plaustra et universa , quae miserat ad adducendum eum , revixit spiritus eius ,
=S=> Gen 45,28 et ait : “ Sufficit mihi , si adhuc Ioseph filius meus vivit . Vadam et videbo illum , antequam moriar ” .