kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
881
=S=> Gen 44,1 Praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens : “ Imple saccos eorum frumento , quantum possunt capere , et pone pecuniam singulorum in summitate sacci .
=S=> Gen 44,2 Scyphum autem meum argenteum et pretium , quod dedit tritici , pone in ore sacci iunioris ” . Factumque est ita .
=S=> Gen 44,3 Et , orto mane , dimissi sunt cum asinis suis .
=S=> Gen 44,4 Iamque urbem exierant et processerant paululum , tunc Ioseph , arcessito dispensatore domus : “ Surge , inquit , et persequere viros ; et apprehensis dicito : Quare reddidistis malum pro bono ? Cur furati estis mihi scyphum argenteum ?
=S=> Gen 44,5 Nonne ipse est , in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet ? Pessimam rem fecistis ! ” .
=S=> Gen 44,6 Fecit ille , ut iusserat , et apprehensis per ordinem locutus est .
=S=> Gen 44,7 Qui responderunt : “ Quare sic loquitur dominus noster ? Absit a servis tuis , ut tantum flagitii commiserimus .
=S=> Gen 44,8 Pecuniam , quam invenimus in summitate saccorum , reportavimus ad te de terra Chanaan ; et quomodo consequens est , ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum ?
=S=> Gen 44,9 Apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum , quod quaeris , moriatur ; et nos erimus servi domini nostri ” .
=S=> Gen 44,10 Qui dixit eis : “ Fiat iuxta vestram sententiam : apud quemcumque fuerit inventum , ipse sit servus meus ; vos autem eritis innoxii ” .
=S=> Gen 44,11 Itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli .
=S=> Gen 44,12 Quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin .
=S=> Gen 44,13 At illi , scissis vestibus , oneratisque rursum asinis , reversi sunt in oppidum .
=S=> Gen 44,14 Et Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum pariter in terram corruerunt .
=S=> Gen 44,15 Quibus ille ait : “ Cur sic agere voluistis ? An ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia ? ” .
=S=> Gen 44,16 Cui Iudas : “ Quid respondebimus , inquit , domino meo ? Vel quid loquemur aut iuste poterimus obtendere ? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum ; en omnes servi sumus domini mei , et nos et apud quem inventus est scyphus ” .
=S=> Gen 44,17 Respondit Ioseph : “ Absit a me , ut sic agam ! Qui furatus est scyphum , ipse sit servus meus ; vos autem abite liberi ad patrem vestrum ” .
=S=> Gen 44,18 Accedens autem propius Iudas confidenter ait : “ Oro , domine mi , loquatur servus tuus verbum in auribus tuis , et ne irascaris famulo tuo ; tu es enim sicut pharao !
=S=> Gen 44,19 Dominus meus interrogavit prius servos suos : Habetis patrem aut fratrem ? .
=S=> Gen 44,20 Et nos respondimus domino meo : Est nobis pater senex et puer parvulus , qui in senectute illius natus est , cuius uterinus frater mortuus est ; et ipse solus superest a matre sua , pater vero tenere diligit eum ” .
=S=> Gen 44,21 Dixistique servis tuis : Adducite eum ad me , et ponam oculos meos super illum .
=S=> Gen 44,22 Suggessimus domino meo : Non potest puer relinquere patrem suum ; si enim illum dimiserit , morietur .
=S=> Gen 44,23 Et dixisti servis tuis : Nisi venerit frater vester minimus vobiscum , non videbitis amplius faciem meam .
=S=> Gen 44,24 Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum , narravimus ei omnia , quae locutus est dominus meus ,
=S=> Gen 44,25 et dixit pater noster : Revertimini et emite nobis parum tritici .
=S=> Gen 44,26 Cui diximus : Ire non possumus . Si frater noster minimus descenderit nobiscum , proficiscemur simul ; alioquin , illo absente , non poterimus videre faciem viri .
=S=> Gen 44,27 Ad quae servus tuus pater meus respondit : Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea .
=S=> Gen 44,28 Egressus est unus a me , et dixi : Bestia devoravit eum ! Et hucusque non comparet .
=S=> Gen 44,29 Si tuleritis et istum a facie mea , et aliquid ei in via contigerit , deducetis canos meos cum maerore ad inferos .
=S=> Gen 44,30 Igitur , si intravero ad servum tuum patrem meum , et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat
=S=> Gen 44,31 videritque eum non esse nobiscum , morietur ; et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos .
=S=> Gen 44,32 Servus tuus pro puero patri meo spopondit : Nisi reduxero eum , peccati reus ero in patrem meum omni tempore .
=S=> Gen 44,33 Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei , et puer ascendat cum fratribus suis .
=S=> Gen 44,34 Non enim possum redire ad patrem meum , absente puero , ne calamitatis , quae oppressura est patrem meum , testis assistam ” .