kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
630
=S=> Gen 43,12 Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum et illam , quam invenistis in sacculis , reportate , ne forte errore factum sit ;
=S=> Gen 43,13 sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virum .
=S=> Gen 43,14 Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem , et remittat vobiscum fratrem vestrum , quem tenet , et hunc Beniamin . Ego autem quasi orbatus absque liberis ero ” .
=S=> Gen 43,15 Tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin descenderuntque in Aegyptum ; et steterunt coram Ioseph .
=S=> Gen 43,16 Quos cum ille vidisset et Beniamin simul , praecepit dispensatori domus suae dicens : “ Introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium , quoniam mecum sunt comesturi meridie ” .
=S=> Gen 43,17 Fecit ille , quod sibi fuerat imperatum , et introduxit viros in domum Ioseph .
=S=> Gen 43,18 Ibique exterriti dixerunt mutuo : “ Propter pecuniam , quam rettulimus prius in saccis nostris , introducti sumus , ut irruant in nos et violenter subiciant servituti et nos et asinos nostros ” .
=M=> Gen 43,19 Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus
=S=> Gen 43,20 locuti sunt : “ Oramus , domine , ut audias nos . Iam ante descendimus , ut emeremus escas ;
=S=> Gen 43,21 quibus emptis , cum venissemus ad deversorium , aperuimus saccos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum ; quam nunc eodem pondere reportavimus .
=S=> Gen 43,22 Sed et aliud attulimus argentum , ut emamus , quae nobis necessaria sunt . Non est in nostra conscientia , quis posuerit argentum in marsupiis nostris ” .
=S=> Gen 43,23 At ille respondit : “ Pax vobiscum , nolite timere . Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in saccis vestris ; nam pecuniam , quam dedistis mihi , probatam ego habeo ” . Eduxitque ad eos Simeon .
=S=> Gen 43,24 Et introductis domum attulit aquam , et laverunt pedes suos ; deditque pabulum asinis eorum .
=S=> Gen 43,25 Illi vero parabant munera , donec ingrederetur Ioseph meridie ; audierant enim quod ibi comesturi essent panem .
=S=> Gen 43,26 Igitur ingressus est Ioseph domum suam , obtuleruntque ei munera tenentes in manibus suis ; et adoraverunt proni in terram .
=S=> Gen 43,27 At ille , clementer resalutatis eis , interrogavit eos dicens : “ Salvusne est pater vester senex , de quo dixeratis mihi ? Adhuc vivit ? ” .
=S=> Gen 43,28 Qui responderunt : “ Sospes est servus tuus pater noster , adhuc vivit ” . Et incurvati adoraverunt eum .
=S=> Gen 43,29 Attollens autem Ioseph oculos vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait : “ Iste est frater vester parvulus , de quo dixeratis mihi ? ” . Et rursum : “ Deus , inquit , misereatur tui , fili mi ” .
=S=> Gen 43,30 Festinavitque , quia commota fuerant viscera eius super fratre suo , et erumpebant lacrimae ; et introiens cubiculum flevit .
=S=> Gen 43,31 Rursumque , lota facie , egressus continuit se et ait : “ Ponite panes ” .
=S=> Gen 43,32 Quibus appositis , seorsum Ioseph et seorsum fratribus , Aegyptiis quoque , qui vescebantur simul , seorsum illicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis , et profanum putant huiuscemodi convivium
=S=> Gen 43,33 sederunt coram eo , primogenitus iuxta primogenita sua et minimus iuxta aetatem suam . Et mirabantur nimis ,
=S=> Gen 43,34 sumptis partibus , quas ab eo acceperant ; maiorque pars venit Beniamin , ita ut quinque partibus excederet . Biberuntque et inebriati sunt cum eo .