kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
1007
=S=> Gen 42,1 Audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Ae gypto , dixit filiis suis : “ Quare aspicitis vos invicem ?
=S=> Gen 42,2 Audivi quod triticum venumdetur in Aegypto ; descendite et emite nobis necessaria , ut possimus vivere et non consumamur inopia ” .
=S=> Gen 42,3 Descenderunt igitur fratres Ioseph decem , ut emerent frumenta in Aegypto ,
=S=> Gen 42,4 Beniamin fratre Ioseph domi retento a Iacob , qui dixerat fratribus eius : “ Ne forte in itinere quidquam patiatur mali ” .
=S=> Gen 42,5 Et ingressi sunt filii Israel terram Aegypti cum aliis , qui pergebant ad emendum . Erat autem fames in terra Chanaan .
=S=> Gen 42,6 Et Ioseph erat princeps in terra Aegypti , atque ad eius nutum frumenta populis vendebantur . Cumque venissent et adorassent eum fratres sui proni in terram ,
=S=> Gen 42,7 et agnovisset eos , quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos : “ Unde venistis ? ” . Qui responderunt : “ De terra Chanaan , ut emamus victui necessaria ” .
=S=> Gen 42,8 Et tamen fratres ipse cognoscens non est cognitus ab eis .
=S=> Gen 42,9 Recordatusque somniorum , quae aliquando viderat , ait ad eos : “ Exploratores estis ; ut videatis infirmiora terrae , venistis ! ” .
=S=> Gen 42,10 Qui dixerunt : “ Non est ita , domine ; sed servi tui venerunt , ut emerent cibos .
=S=> Gen 42,11 Omnes filii unius viri sumus ; sinceri sumus , nec quidquam famuli tui machinantur mali ” .
=S=> Gen 42,12 Quibus ille respondit : “ Aliter est ; immunita terrae huius considerare venistis ! ” .
=S=> Gen 42,13 At illi : “ Duodecim , inquiunt , servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan ; minimus cum patre nostro est , alius non est super ” .
=S=> Gen 42,14 “ Hoc est , ait , quod locutus sum : exploratores estis !
=S=> Gen 42,15 Iam nunc experimentum vestri capiam : per salutem pharaonis , non egrediemini hinc , donec veniat frater vester minimus !
=S=> Gen 42,16 Mittite ex vobis unum , et adducat eum ; vos autem eritis in vinculis , donec probentur , quae dixistis , utrum vera an falsa sint . Alioquin , per salutem pharaonis , exploratores estis ! ” .
=S=> Gen 42,17 Tradidit ergo illos custodiae tribus diebus .
=S=> Gen 42,18 Die autem tertio eductis de carcere , ait : “ Facite , quae dixi , et vivetis ; Deum enim timeo .
=S=> Gen 42,19 Si sinceri estis , frater vester unus ligetur in carcere ; vos autem abite et ferte frumenta , quae emistis , in domos vestras ,
=S=> Gen 42,20 et fratrem vestrum minimum ad me adducite , ut possim vestros probare sermones , et non moriamini ” . Fecerunt , ut dixerat ,
=S=> Gen 42,21 et locuti sunt ad invicem : “ Merito haec patimur , quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius , cum deprecaretur nos , et non audivimus . Idcirco venit super nos ista tribulatio ” .
=S=> Gen 42,22 Et Ruben ait : “ Numquid non dixi vobis : Nolite peccare in puerum ? Et non audistis me . En sanguis eius exquiritur ” .
=S=> Gen 42,23 Nesciebant autem quod intellegeret Ioseph , eo quod per interpretem loquebatur ad eos .
=S=> Gen 42,24 Avertitque se parumper et flevit ; et reversus locutus est ad eos .
=S=> Gen 42,25 Tollensque Simeon et ligans , illis praesentibus , iussit ministris , ut implerent eorum saccos tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis , datis supra cibariis in viam . Qui fecerunt ita .
=S=> Gen 42,26 At illi portantes frumenta in asinis suis profecti sunt .
=S=> Gen 42,27 Apertoque unus sacco , ut daret iumento pabulum in deversorio , contemplatus pecuniam in ore sacculi
=S=> Gen 42,28 dixit fratribus suis : “ Reddita est mihi pecunia : en habetur in sacco ! ” . Et obstupefacti turbatique mutuo dixerunt : “ Quidnam est hoc , quod fecit nobis Deus ? ” .
=S=> Gen 42,29 Veneruntque ad Iacob patrem suum in terram Chanaan ; et narraverunt ei omnia , quae accidissent sibi , dicentes :
=S=> Gen 42,30 “ Locutus est nobis dominus terrae dure et putavit nos exploratores esse provinciae ” .
=S=> Gen 42,31 Cui respondimus : “ Sinceri sumus , nec ullas molimur insidias ;
=S=> Gen 42,32 duodecim fratres uno patre geniti sumus , unus non est super , minimus cum patre nostro est in terra Chanaan .
=S=> Gen 42,33 Et dixit nobis vir , dominus terrae : Sic probabo quod sinceri sitis : fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite ; 34. fratremque vestrum minimum adducite ad me , ut sciam quod non sitis exploratores et istum , qui tenetur in vinculis , recipere possitis ac deinceps peragrandi terram habeatis licentiam ” .
=S=> Gen 42,35 His dictis , cum frumenta effunderent , singuli reppererunt in ore saccorum ligatas pecunias ; exterritisque simul omnibus ,
=S=> Gen 42,36 dixit pater Iacob : “ Absque liberis me esse fecistis : Ioseph non est super , Simeon tenetur in vinculis , et Beniamin auferetis . In me haec omnia mala reciderunt ” .
=S=> Gen 42,37 Cui respondit Ruben : “ Duos filios meos interfice , si non reduxero illum tibi ; trade illum in manu mea , et ego eum tibi restituam ” .
=S=> Gen 42,38 At ille : “ Non descendet , inquit , filius meus vobiscum . Frater mortuus est , et ipse solus remansit ; si quid ei adversi acciderit in via , deducetis canos meos cum dolore ad inferos ” .