kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
500
=S=> Gen 41,37 Placuit pharaoni consilium et cunctis ministris eius .
=S=> Gen 41,38 Locutusque est ad eos : “ Num invenire poterimus talem virum , qui spiritu Dei plenus sit ? ” .
=S=> Gen 41,39 Dixit ergo ad Ioseph : “ Quia ostendit tibi Deus omnia , quae locutus es , numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero ?
=S=> Gen 41,40 Tu eris super domum meam , et ad tui oris imperium cunctus populus meus oboediet ; uno tantum regni solio te praecedam ” .
=S=> Gen 41,41 Dixitque rursus pharao ad Ioseph : “ Ecce , constitui te super universam terram Aegypti ” .
=S=> Gen 41,42 Tulitque anulum de manu sua et dedit eum in manu eius ; vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit .
=S=> Gen 41,43 Fecitque eum ascendere super currum suum secundum , clamante praecone : “ Abrech ! ” , ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti .
=S=> Gen 41,44 Dixit quoque rex ad Ioseph : “ Ego sum pharao ; absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti ” .
=S=> Gen 41,45 Vertitque nomen eius et vocavit eum lingua Aegyptiaca Saphaneth Phanec ( quod interpretatur Salvator mundi ) deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos . Egressus est itaque Ioseph ad terram Aegypti
=S=> Gen 41,46 triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis pharaonis et circuivit omnes regiones Aegypti .
=S=> Gen 41,47 Venitque fertilitas septem annorum , et segetes congregavit in horrea Aegypti
=S=> Gen 41,48 condens in singulis urbibus frumentum camporum in circuitu .
=S=> Gen 41,49 Tantaque fuit abundantia tritici , ut arenae maris coaequaretur , et copia mensuram excederet .
=S=> Gen 41,50 Nati sunt autem Ioseph filii duo , antequam veniret fames , quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos .
=S=> Gen 41,51 Vocavitque nomen primogeniti Manasses dicens : “ Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domus patris mei ” .
=S=> Gen 41,52 Nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens : “ Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae ” .
=S=> Gen 41,53 Igitur , transactis septem annis ubertatis , qui fuerant in Aegypto ,
=S=> Gen 41,54 coeperunt venire septem anni inopiae , quos praedixerat Ioseph , et in universo orbe fames praevaluit ; in cuncta autem terra Aegypti erat panis .
=S=> Gen 41,55 Qua esuriente , clamavit populus ad pharaonem alimenta petens . Quibus ille respondit : “ Ite ad Ioseph et , quidquid vobis dixerit , facite ” .
=S=> Gen 41,56 Et invaluit fames in omni terra Aegypti ; aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis ; nam et illos oppresserat fames .
=S=> Gen 41,57 Omnesque provinciae veniebant in Aegyptum , ut emerent escas apud Ioseph , quia inopia invaluerat in universa terra .