kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
180

=U2= 39,1-21 -- Josef als Sklave in Ägypten

-- =M=> Gen 39,16 Retentum pallium ostendit marito revertenti domum
=S=> Gen 39,17 et secundum verba haec locuta est : “ Ingressus est ad me servus Hebraeus , quem adduxisti , ut illuderet mihi ;
=S=> Gen 39,18 cumque audisset me clamare , reliquit pallium , quod tenebam , et fugit foras ” .
=S=> Gen 39,19 Dominus , auditis his verbis coniugis , iratus est valde ;
=S=> Gen 39,20 tradiditque Ioseph in carcerem , ubi vincti regis custodiebantur . Et erat ibi clausus .
=S=> Gen 39,21 Fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris .

=U2= 39,22-23 -- Josef im Gefängnis

-- =S=> Gen 39,22 Qui tradidit in manu Ioseph universos vinctos , qui in custodia tenebantur , et , quidquid ibi faciendum erat , ipse faciebat ,
=S=> Gen 39,23 nec princeps carceris spectabat quidquid in manu eius erat : Dominus enim erat cum illo et omnia opera eius dirigebat .