kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
824

=U2= 38,1-30 -- Die Familiengeschichte Judas

-- =S=> Gen 38,1 Eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum Odollamitem nomine Hiram .
=S=> Gen 38,2 Viditque ibi filiam hominis Chananaei vocabulo Sue et , accepta uxore , ingressus est ad eam .
=S=> Gen 38,3 Quae concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her .
=S=> Gen 38,4 Rursumque concepto fetu , natum filium nominavit Onan .
=S=> Gen 38,5 Tertium quoque peperit , quem appellavit Sela . Ipsa autem erat in Chasib , quando peperit illum .
=S=> Gen 38,6 Dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar .
=S=> Gen 38,7 Fuit quoque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini , et ab eo occisus est .
=S=> Gen 38,8 Dixit ergo Iudas ad Onan : “ Ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi , ut suscites semen fratri tuo ” .
=S=> Gen 38,9 Ille , sciens non sibi nasci hunc filium , introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram , ne proles fratris nomine nasceretur .
=S=> Gen 38,10 Et idcirco occidit et eum Dominus , quod rem detestabilem fecerat .
=S=> Gen 38,11 Quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae : “ Esto vidua in domo patris tui , donec crescat Sela filius meus ” . Timebat , enim , ne et ipse moreretur sicut fratres eius . Quae abiit et habitavit in domo patris sui .
=S=> Gen 38,12 Evolutis autem multis diebus , mortua est filia Sue uxor Iudae . Qui , post luctum consolatione suscepta , ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras amicus suus Odollamites in Thamnam .
=S=> Gen 38,13 Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnam ad tondendas oves .
=S=> Gen 38,14 Quae , depositis viduitatis vestibus , cooperuit se velo et , mutato habitu , sedit in porta Enaim in via , quae ducit Thamnam ; eo quod crevisset Sela , et non eum accepisset maritum .
=S=> Gen 38,15 Quam cum vidisset Iudas , suspicatus est esse meretricem ; operuerat enim vultum suum .
=S=> Gen 38,16 Declinansque ad eam in via ait : “ Veni , coeam tecum ” ; nesciebat enim quod nurus sua esset . Qua respondente : “ Quid mihi dabis , ut fruaris concubitu meo ? ” ,
=S=> Gen 38,17 dixit : “ Mittam tibi haedum de gregibus ” . Rursum illa dicente : “ Si dederis mihi arrabonem , donec mittas illum ” ,
=S=> Gen 38,18 ait Iudas : “ Quid vis tibi pro arrabone dari ? ” . Respondit : “ Sigillum tuum et funiculum et baculum , quem manu tenes ” . Et dedit ei . In coitu cum eo mulier concepit
=S=> Gen 38,19 et surgens abiit ; depositoque velo , induta est viduitatis vestibus .
=S=> Gen 38,20 Misit autem Iudas haedum per amicum suum Odollamitem , ut reciperet pignus , quod dederat mulieri . Qui cum non invenisset eam ,
=S=> Gen 38,21 interrogavit homines loci illius : “ Ubi est meretrix , quae sedebat in Enaim in via ? ” . Respondentibus cunctis : “ Non fuit in loco isto meretrix ” ,
=S=> Gen 38,22 reversus est ad Iudam et dixit ei : “ Non inveni eam ; sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum ” .
=S=> Gen 38,23 Ait Iudas : “ Habeat sibi ; ne simus in ludibrium . Ego misi haedum , quem promiseram , et tu non invenisti eam ” .
=S=> Gen 38,24 Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes : “ Fornicata est Thamar nurus tua et gravida est ex fornicatione ” . Dixitque Iudas : “ Producite eam , ut comburatur ” .
=S=> Gen 38,25 Quae cum educeretur ad poenam , misit ad socerum suum dicens : “ De viro , cuius haec sunt , concepi ; cognosce cuius sit sigillum et funiculus et baculus ” .
=S=> Gen 38,26 Qui , agnitis pignoribus , ait : “ Iustior me est , quia non tradidi eam Sela filio meo ” . Attamen ultra non cognovit illam .
=S=> Gen 38,27 Instante autem partu , apparuerunt gemini in utero ; atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum , in qua obstetrix ligavit coccinum dicens :
=S=> Gen 38,28 “ Iste egressus est prior ” .
=S=> Gen 38,29 Illo vero retrahente manum , egressus est frater eius ; dixitque mulier : “ Qualem rupisti tibi rupturam ? ” . Et ob hanc causam vocatum est nomen eius Phares ( id est Ruptura ) .
=S=> Gen 38,30 Postea egressus est frater eius , in cuius manu erat coccinum ; qui appellatus est Zara ( id est Ortus solis ) .