kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
921

=U2= 37,1-36 -- Josef und seine Brüder

-- =S=> Gen 37,1 Habitavit autem Iacob in terra Chanaan , in qua pere grinatus est pater suus .
=S=> Gen 37,2 Hae sunt generationes Iacob . Ioseph , cum decem et scptem esset annorum , pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer ; et erat cum filiis Bilhae et Zelphae uxorum patris sui ; detulitque patri malam eorum famam .
=S=> Gen 37,3 Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos , eo quod in senectute genuisset eum ; fecitque ei tunicam talarem .
=S=> Gen 37,4 Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur , oderant eum nec poterant ei quidquam pacifice loqui .
=S=> Gen 37,5 Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis ; quae causa maioris odii seminarium fuit .
=S=> Gen 37,6 Dixitque ad eos : “ Audite somnium meum , quod vidi .
=S=> Gen 37,7 Putabam ligare nos manipulos in agro , et quasi consurgere manipulum meum et stare , vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum ” .
=S=> Gen 37,8 Responderunt fratres eius : “ Numquid rex noster eris ? Aut subiciemur dicioni tuae ? ” . Haec ergo causa somniorum atque sermonum , invidiae et odii fomitem ministravit .
=S=> Gen 37,9 Aliud quoque vidit somnium , quod narrans fratribus ait : “ Vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me ” .
=S=> Gen 37,10 Quod cum patri suo et fratribus retulisset , increpavit eum pater suus et dixit : “ Quid sibi vult hoc somnium , quod vidisti ? Num ego et mater tua et fratres tui adorabimus te proni in terram ? ” .
=S=> Gen 37,11 Invidebant igitur ei fratres sui ; pater vero rem tacitus considerabat .
=S=> Gen 37,12 Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem ,
=S=> Gen 37,13 dixit Israel ad Ioseph : “ Fratres tui pascunt oves in Sichimis ; veni , mittam te ad eos ” . Quo respondente :
=S=> Gen 37,14 “ Praesto sum ” , ait ei : “ Vade et vide , si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora , et renuntia mihi quid agatur ” . Missus de valle Hebron venit in Sichem ;
=S=> Gen 37,15 invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret .
=S=> Gen 37,16 At ille respondit : “ Fratres meos quaero ; indica mihi , ubi pascant greges ” .
=S=> Gen 37,17 Dixitque ei vir : “ Recesserunt de loco isto ; audivi autem eos dicentes : Eamus in Dothain ” . Perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain .
=S=> Gen 37,18 Qui cum vidissent eum procul , antequam accederet ad eos , cogitaverunt illum occidere .
=S=> Gen 37,19 Et mutuo loquebantur : “ Ecce somniator venit ;
=S=> Gen 37,20 venite , occidamus eum et mittamus in unam cisternarum dicemusque : Fera pessima devoravit eum . Et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua ” .
=S=> Gen 37,21 Audiens autem hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dixit :
=S=> Gen 37,22 “ Non interficiamus animam eius ” . Et dixit ad eos : “ Non effundatis sanguinem ; sed proicite eum in cisternam hanc , quae est in solitudine , manusque vestras servate innoxias ” . Hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo .
=S=> Gen 37,23 Confestim igitur , ut pervenit ad fratres suos , nudaverunt eum tunica talari
=S=> Gen 37,24 miseruntque eum in cisternam , quae non habebat aquam .
=S=> Gen 37,25 Et sederunt , ut comederent panem . Attollentes autem oculos viderunt Ismaelitas viatorcs venire de Galaad et camelos eorum portantes tragacanthum et masticem et ladanum in Aegyptum .
=S=> Gen 37,26 Dixit ergo Iudas fratribus suis : “ Quid nobis prodest , si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius ?
=S=> Gen 37,27 Melius est ut vendatur Ismaelitis , et manus nostrae non polluantur ; frater enim et caro nostra est ” . Acquieverunt fratres sermonibus illius .
=S=> Gen 37,28 Et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus , extrahentes Ioseph de cisterna , vendiderunt eum Ismaelitis viginti argenteis . Qui duxerunt eum in Aegyptum .
=M=> Gen 37,29 Reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum
=S=> Gen 37,30 et , scissis vestibus , pergens ad fratres suos ait : “ Puer non comparet , et ego quo ibo ? ” .
=S=> Gen 37,31 Tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem haedi , quem occiderant , tinxerunt
=S=> Gen 37,32 mittentes , qui ferrent ad patrem et dicerent : “Hanc invenimus ; vide , utrum tunica talaris filii tui sit an non ? ” .
=S=> Gen 37,33 Quam cum agnovisset pater , ait : “ Tunica filii mei est ; fera pessima comedit eum , bestia devoravit Ioseph ” .
=S=> Gen 37,34 Scissisque vestibus , indutus est cilicio lugens filium suum multo tempore .
=S=> Gen 37,35 Congregatis autem cunctis liberis eius , ut lenirent dolorem patris , noluit consolationem accipere et ait : “ Descendam ad filium meum lugens in infernum ” . Et flevit super eo pater eius .
=S=> Gen 37,36 Madianitae autem vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphari eunucho pharaonis , magistro satellitum .