kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
884
=S=> Gen 36,1 Hae sunt autem generationes Esau . Ipse est Edom .
=S=> Gen 36,2 Esau accepit uxores de filiabus Chanaan : Ada filiam Elon Hetthaei et Oolibama filiam Ana filii Sebeon Horraei ;
=S=> Gen 36,3 Basemath quoque filiam Ismael sororem Nabaioth .
=S=> Gen 36,4 Peperit autem Ada Eliphaz , Basemath genuit Rahuel ,
=S=> Gen 36,5 Oolibama genuit Iehus et Ialam et Core . Hi filii Esau , qui nati sunt ei in terra Chanaan .
=S=> Gen 36,6 Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnes animas domus suae et pecora armenta et cuncta , quae acquisierat in terra Chanaan , et abiit in terram Seir ; recessitque a fratre suo Iacob .
=S=> Gen 36,7 Divites enim erant valde et simul habitare non poterant ; nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum .
=S=> Gen 36,8 Habitavitque Esau in monte Seir . Ipse est Edom .
=S=> Gen 36,9 Hae autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir ,
=S=> Gen 36,10 et haec nomina filiorum eius : Eliphaz filius Ada uxoris Esau , Rahuel quoque filius Basemath uxoris eius .
=S=> Gen 36,11 Fueruntque Eliphaz filii : Theman , Omar , Sepho et Gatham et Cenez .
=S=> Gen 36,12 Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau , quae peperit ei Amalec . Hi sunt filii Ada uxoris Esau .
=S=> Gen 36,13 Filii autem Rahuel : Nahath et Zara , Samma et Meza ; hi filii Basemath uxoris Esau .
=S=> Gen 36,14 Isti erant filii Oolibama filiae Ana filii Sebeon uxoris Esau , quos genuit ei : Iehus et Ialam et Core .
=S=> Gen 36,15 Hi duces filiorum Esau . Filii Eliphaz primogeniti Esau : dux Theman , dux Omar , dux Sepho , dux Cenez ,
=S=> Gen 36,16 dux Core , dux Gatham , dux Amalec . Hi duces Eliphaz in terra Edom ; hi filii Ada .
=S=> Gen 36,17 Hi filii Rahuel filii Esau : dux Nahath , dux Zara , dux Samma , dux Meza . Hi duces Rahuel in terra Edom ; isti filii Basemath uxoris Esau .
=S=> Gen 36,18 Hi filii Oolibama uxoris Esau : dux Iehus , dux Ialam , dux Core . Hi duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau .
=S=> Gen 36,19 Isti sunt filii Esau et hi duces eorum . Ipse est Edom .
=S=> Gen 36,20 Isti sunt filii Seir Horraei habitatores terrae : Lotan et Sobal et Sebeon et Ana
=S=> Gen 36,21 et Dison et Eser et Disan ; hi duces Horraei filii Seir in terra Edom .
=S=> Gen 36,22 Facti sunt autem filii Lotan : Hori et Hemam ; erat autem soror Lotan Thamna .
=S=> Gen 36,23 Et isti filii Sobal : Alvan et Manahath et Ebal , Sepho et Onam .
=S=> Gen 36,24 Et hi filii Sebeon : Aia et Ana . Iste est Ana , qui invenit aquas calidas in solitudine , cum pasceret asinos Sebeon patris sui .
=S=> Gen 36,25 Habuitque filium Dison et filiam Oolibama .
=S=> Gen 36,26 Et isti filii Dison : Hemdan et Eseban et Iethran et Charran .
=S=> Gen 36,27 Hi filii Eser : Bilhan et Zavan et Iacan .
=S=> Gen 36,28 Habuit autem filios Disan : Us et Aran .
=S=> Gen 36,29 Isti duces Horraeorum : dux Lotan , dux Sobal , dux Sebeon , dux Ana ,
=S=> Gen 36,30 dux Dison , dux Eser , dux Disan ; isti duces Horraeorum secundum tribus eorum in terra Seir .
=S=> Gen 36,31 Reges autem , qui regnaverunt in terra Edom , antequam haberent regem filii Israel , fuerunt hi .
=S=> Gen 36,32 Regnavit in Edom Bela filius Beor , nomenque urbis eius Denaba .
=S=> Gen 36,33 Mortuus est autem Bela , et regnavit pro eo Iobab filius Zarae de Bosra .
=S=> Gen 36,34 Cumque mortuus esset Iobab , regnavit pro eo Husam de terra Themanorum .
=S=> Gen 36,35 Hoc quoque mortuo , regnavit pro eo Adad filius Badad , qui percussit Madian in regione Moab ; et nomen urbis eius Avith .
=S=> Gen 36,36 Cumque mortuus esset Adad , regnavit pro eo Semla de Masreca .
=S=> Gen 36,37 Hoc quoque mortuo , regnavit pro eo Saul de Rohoboth iuxta fluvium .
=S=> Gen 36,38 Cumque et hic obiisset , successit in regnum Baalhanan filius Achobor .
=S=> Gen 36,39 Isto quoque mortuo , regnavit pro eo Adad , nomenque urbis eius Phau ; et appellabatur uxor eius Meetabel filia Matred filiae Mezaab .
=S=> Gen 36,40 Haec ergo nomina ducum Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis : dux Thamna , dux Alva , dux Ietheth ,
=S=> Gen 36,41 dux Oolibama , dux Ela , dux Phinon ,
=S=> Gen 36,42 dux Cenez , dux Theman , dux Mabsar ,
=S=> Gen 36,43 dux Magdiel , dux Iram . Hi duces Edom habitantes in terra imperii sui . Ipse est Esau pater Idumaeorum .