kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
184
=S=> Gen 35,21 Egressus inde Israel , fixit tabernaculum trans Magdaleder ( id est Turris gregis ) .
=S=> Gen 35,22 Cumque habitaret in illa regione , abiit Ruben et dormivit cum Bilha concubina patris sui ; quod illum minime latuit . Erant autem filii Iacob duodecim .
=S=> Gen 35,23 Filii Liae : primogenitus Ruben et Simeon et Levi et Iudas et Issachar et Zabulon .
=S=> Gen 35,24 Filii Rachel : Ioseph et Beniamin .
=S=> Gen 35,25 Filii Bilhae ancillae Rachelis : Dan et Nephthali .
=S=> Gen 35,26 Filii Zelphae ancillae Liae : Gad et Aser . Hi sunt filii Iacob , qui nati sunt ei in Paddanaram .
=S=> Gen 35,27 Venit Iacob ad Isaac patrem suum in Mambre Cariatharbe , id est Hebron , ubi peregrinatus est Abraham et Isaac .
=S=> Gen 35,28 Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum ;
=S=> Gen 35,29 consumptusque aetate mortuus est et appositus est populo suo senex et plenus dierum . Et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui .