kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
128
=S=> Gen 35,16 Egressi sunt de Bethel . Et adhuc spatium quoddam erat usque ad Ephratham , cum parturiret Rachel ;
=S=> Gen 35,17 ob difficultatem partus periclitari coepit , dixitque ei obstetrix : “ Noli timere , quia et hac vice habes filium ” .
=S=> Gen 35,18 Egrediente autem anima et imminente iam morte , vocavit nomen filii sui Benoni ( id est Filius doloris mei ) ; pater vero appellavit eum Beniamin ( id est Filius dextrae ) .
=S=> Gen 35,19 Mortua est ergo Rachel et sepulta est in via , quae ducit Ephratham ; haec est Bethlehem .
=S=> Gen 35,20 Erexitque Iacob titulum super sepulcrum eius ; hic est titulus monumenti Rachel usque in praesentem diem .