kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
377
=S=> Gen 35,1 Locutus est Deus ad Iacob : “ Surge et ascende Bethel et habita ibi ; facque altare Deo , qui apparuit tibi , quando fugiebas Esau fratrem tuum ” .
=S=> Gen 35,2 Iacob vero , convocata omni domo sua , ait : “ Abigite deos alienos , qui in medio vestri sunt , et mundamini ac mutate vestimenta vestra .
=S=> Gen 35,3 Surgamus et ascendamus in Bethel , ut faciamus ibi altare Deo , qui exaudivit me in die tribulationis meae et socius fuit itineris mei ” .
=S=> Gen 35,4 Dederunt ergo ei omnes deos alienos , quos habebant , et inaures , quae erant in auribus eorum ; at ille infodit ea subter Quercum , quae est prope urbem Sichem .
=S=> Gen 35,5 Cumque profecti essent , terror Dei invasit omnes per circuitum civitates , et non sunt ausi persequi filios Iacob .
=S=> Gen 35,6 Venit igitur Iacob Luzam , quae est in terra Chanaan , id est Bethel , ipse et omnis populus cum eo .
=S=> Gen 35,7 Aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci illius Deus Bethel ; ibi enim apparuit ei Deus , cum fugeret fratrem suum .
=S=> Gen 35,8 Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccae et sepulta est ad radices Bethel subter quercum ; vocatumque est nomen loci illius Quercus fletus .
=S=> Gen 35,9 Apparuit iterum Deus Iacob , postquam reversus est de Paddanaram , benedixitque ei
=S=> Gen 35,10 dicens : “ Non vocaberis ultra Iacob , sed Israel erit nomen tuum ” , et appellavit eum Israel .
=S=> Gen 35,11 Dixitque ei : “ Ego Deus omnipotens . Cresce et multiplicare ; gens et congregatio nationum erunt ex te , reges de lumbis tuis egredientur .
=S=> Gen 35,12 Terramque , quam dedi Abraham et Isaac , dabo tibi ; et semini tuo post te dabo terram hanc ” .
=S=> Gen 35,13 Et ascendit ab eo Deus .
=S=> Gen 35,14 Ille vero erexit titulum lapideum in loco , quo locutus ei fuerat Deus , libans super eum libamina et effundens oleum
=S=> Gen 35,15 vocansque nomen loci illius Bethel .