kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
550
=S=> Gen 33,1 Elevans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros ; divisitque filios Liae et Rachel ambarumque famularum .
=S=> Gen 33,2 Et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio , Liam vero et filios eius in secundo loco , Rachel autem et Ioseph novissimos .
=S=> Gen 33,3 Et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies , donec appropinquaret ad fratrem suum .
=S=> Gen 33,4 Currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum ; stringensque collum eius osculatus est eum , et fleverunt .
=S=> Gen 33,5 Levatisque oculis , vidit mulieres et liberos earum et ait : “ Qui sunt isti tibi ? ” . Respondit : “ Liberi sunt , quos donavit mihi Deus servo tuo ” .
=S=> Gen 33,6 Et appropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt .
=S=> Gen 33,7 Accessit quoque Lia cum liberis suis et , cum similiter adorassent , extremi Ioseph et Rachel adoraverunt .
=S=> Gen 33,8 “ Quaenam sunt , inquit , istae turmae , quas obvias habui ? ” . Respondit : “ Ut invenirem gratiam coram domino meo ” .
=S=> Gen 33,9 At ille : “ Habeo , ait , plurima , frater mi ; sint tua tibi ” .
=S=> Gen 33,10 Dixit Iacob : “ Noli ita , obsecro ; sed , si inveni gratiam in oculis tuis , accipe munusculum de manibus meis ; sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei , et mihi propitius fuisti .
=S=> Gen 33,11 Suscipe , quaeso , benedictionem , quae allata est tibi ; quia Deus misertus est mihi , et habeo omnia ” . Et , cum compelleret illum , suscepit
=S=> Gen 33,12 et ait : “ Gradiamur simul , eroque socius itineris tui ” .
=S=> Gen 33,13 Dixit Iacob : “ Nosti , domine mi , quod parvulos habeam teneros et oves et boves fetas mecum ; quas si plus in ambulando fecero laborare vel una die , morientur cuncti greges .
=S=> Gen 33,14 Praecedat dominus meus ante servum suum ; et ego sequar paulatim secundum gressum pecorum ante me et secundum gressum parvulorum , donec veniam ad dominum meum in Seir ” .
=S=> Gen 33,15 Respondit Esau : “ Oro te , ut de populo , qui mecum est , saltem socii remaneant viae tuae” . “ Non est , inquit , necesse ; hoc uno indigeo , ut inveniam gratiam in conspectu domini mei ” .
=S=> Gen 33,16 Reversus est itaque illo die Esau itinere suo in Seir .
=S=> Gen 33,17 Et Iacob venit in Succoth , ubi , aedificata sibi domo et fixis tentoriis pro gregibus suis , appellavit nomen loci illius Succoth ( id est Tabernacula ) .
=S=> Gen 33,18 Transivitque Iacob incolumis ad urbem Sichem , quae est in terra Chanaan , cum veniret de Paddanaram ; et habitavit iuxta oppidum .
=S=> Gen 33,19 Emitque partem agri , in qua fixerat tabernaculum suum , a filiis Hemmor patris Sichem centum argenteis .
=S=> Gen 33,20 Et erexit ibi altare et vocavit illud : “ Deus est Deus Israel ” .