kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
283
=S=> Gen 32,23 Cumque nocte surrexisset , tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc ;
=S=> Gen 32,24 sumptis ergo traductisque illis et omnibus , quae ad se pertinebant , per torrentem ,
=S=> Gen 32,25 mansit solus . Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane .
=S=> Gen 32,26 Qui cum videret quod eum superare non posset , tetigit acetabulum femoris eius , et statim luxatum est acetabulum femoris Iacob , cum luctaretur cum illo .
=S=> Gen 32,27 Dixitque : “ Dimitte me , iam enim ascendit aurora ” . Respondit : “ Non dimittam te , nisi benedixeris mihi ” .
=S=> Gen 32,28 Ait ad eum : “ Quod nomen est tibi ? ” . Respondit : “ Iacob ” .
=S=> Gen 32,29 At ille : “ Nequaquam , inquit , Iacob amplius appellabitur nomen tuum , sed Israel : quoniam certasti cum Deo et cum hominibus et praevaluisti ! ” .
=S=> Gen 32,30 Interrogavit eum Iacob : “ Dic mihi , quo appellaris nomine ? ” . Respondit : “ Cur quaeris nomen meum ? ” . Et benedixit ei in eodem loco .
=S=> Gen 32,31 Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel dicens : “ Vidi Deum facie ad faciem , et salva facta est anima mea ” .
=S=> Gen 32,32 Ortusque est ei sol , cum transgrederetur Phanuel ; ipse vero claudicabat propter femur .
=S=> Gen 32,33 Quam ob causam non comedunt filii Israel nervum , qui est in femore , usque in praesentem diem , eo quod tetigerit nervum femoris Iacob .