kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
571
=S=> Gen 32,2 Iacob quoque abiit itinere , quo coeperat , fueruntque ei obviam angeli Dei .
=S=> Gen 32,3 Quos cum vidisset , ait : “ Castra Dei sunt haec ” ; et appellavit nomen loci illius Mahanaim ( id est Castra ) .
=S=> Gen 32,4 Misit autem nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir , in regionem Edom .
=S=> Gen 32,5 Praecepitque eis dicens : “ Sic loquimini domino meo Esau : Haec dicit servus tuus Iacob : Apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem .
=S=> Gen 32,6 Habeo boves et asinos , oves et servos atque ancillas ; mittoque nunc legationem ad dominum meum , ut inveniam gratiam in conspectu tuo ” .
=S=> Gen 32,7 Reversique sunt nuntii ad Iacob dicentes : “ Venimus ad Esau fratrem tuum , et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris ” .
=S=> Gen 32,8 Timuit Iacob valde et perterritus divisit populum , qui secum erat , greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas
=S=> Gen 32,9 dicens : “ Si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam , alia turma , quae reliqua est , salvabitur ” .
=S=> Gen 32,10 Dixitque Iacob : “ Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac , Domine , qui dixisti mihi : Revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae , et benefaciam tibi ,
=S=> Gen 32,11 minor sum cunctis miserationibus et cuncta veritate , quam explesti servo tuo . In baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior .
=S=> Gen 32,12 Erue me de manu fratris mei , de manu Esau , quia valde eum timeo ; ne forte veniens percutiat matrem cum filiis .
=S=> Gen 32,13 Tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut arenam maris , quae prae multitudine numerari non potest ” .
=S=> Gen 32,14 Mansit ibi nocte illa et sumpsit de his , quae habebat , munera Esau fratri suo :
=S=> Gen 32,15 capras ducentas , hircos viginti , oves ducentas et arietes viginti ,
=S=> Gen 32,16 camelos fetas cum pullis suis triginta , vaccas quadraginta et tauros decem , asinas viginti et pullos earum decem .
=S=> Gen 32,17 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis : “ Antecedite me , et sit spatium inter gregem et gregem ” .
=S=> Gen 32,18 Et praecepit priori dicens : “ Si obvium habueris Esau fratrem meum , et interrogaverit te : Cuius es ? et Quo vadis ? et Cuius sunt ista , quae sequeris? ,
=S=> Gen 32,19 respondebis : Servi tui Iacob ; munera misit domino meo Esau . Ipse quoque post nos venit ” .
=S=> Gen 32,20 Similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis , qui sequebantur greges , dicens : “ Iisdem verbis loquimini ad Esau , cum inveneritis eum ,
=S=> Gen 32,21 et addetis : Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur . Dixit enim : Placabo illum muneribus , quae praecedunt , et postea videbo faciem eius : forsitan propitiabitur mihi ” .
=S=> Gen 32,22 Praecesserunt itaque munera ante eum , ipse vero mansit nocte illa in castris .