kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
467

=U2= 31,1-54 -- Jakobs Trennung von Laban

-- =S=> Gen 31,38 Ecce , viginti annis fui tecum . Oves tuae et caprae non abortiverunt , arietes gregis tui non comedi ;
=S=> Gen 31,39 nec dilaceratum a bestia ostendi tibi : ego damnum omne reddebam ; quidquid die noctuque furto perierat , a me exigebas .
=S=> Gen 31,40 Die aestu consumebar et nocte gelu , fugiebatque somnus ab oculis meis .
=S=> Gen 31,41 Sic per viginti annos in domo tua servivi tibi : quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis ; immutasti quoque mercedem meam decem vicibus .
=S=> Gen 31,42 Nisi Deus patris mei , Deus Abraham et Timor Isaac , affuisset mihi , certemodo nudum me dimisisses ; afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et iudicavit heri ” .
=S=> Gen 31,43 Respondit ei Laban : “ Filiae filiae meae et filii filii mei et greges greges mei et omnia , quae cernis , mea sunt ; et filiabus meis quid possum facere illis hodie et filiis earum , quos genuerunt ?
=S=> Gen 31,44 Veni ergo , et ineamus foedus ego et tu , ut sit in testimonium inter me et te ” .
=S=> Gen 31,45 Tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum ;
=S=> Gen 31,46 dixitque fratribus suis : “ Afferte lapides ” . Qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque ibi super eum .
=S=> Gen 31,47 Quem vocavit Laban Iegarsahadutha ( id est Tumulus testimonii ) , et Iacob Galed ( uterque iuxta proprietatem linguae suae ) .
=S=> Gen 31,48 Dixitque Laban : “ Tumulus iste testis erit inter me et te hodie ” ; et idcirco appellatum est nomen eius Galed ( id est Tumulus testis )
=S=> Gen 31,49 et etiam Maspha ( id est Specula ) , quia dixit : “ Speculetur Dominus inter me et te , quando absconditi erimus ab invicem .
=S=> Gen 31,50 Si afflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas , cum nemo nobiscum sit , vide , Deus est testis inter me et te ” .
=S=> Gen 31,51 Dixitque Laban ad Iacob : “ En tumulus hic et lapis , quem erexi inter me et te .
=S=> Gen 31,52 Testis erit tumulus iste et lapis quod ego non transibo tumulum hunc pergens ad te , neque tu transibis tumulum hunc et lapidem hunc ad malum .
=S=> Gen 31,53 Deus Abraham et Deus Nachor iudicent inter nos ” . Iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac ;
=S=> Gen 31,54 immolatisque victimis in monte , vocavit fratres suos , ut ederent panem . Qui cum comedissent , pernoctaverunt in monte .