kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
529
=S=> Gen 30,25 Nato autem Ioseph , dixit Iacob ad Laban : “ Dimitte me , ut revertar in patriam et ad terram meam .
=S=> Gen 30,26 Da mihi uxores et liberos meos , pro quibus servivi tibi , ut abeam ; tu nosti servitutem , qua servivi tibi ” .
=S=> Gen 30,27 Ait illi Laban : “ Inveniam gratiam in conspectu tuo ; augurio didici , quia benedixerit mihi Deus propter te .
=S=> Gen 30,28 Constitue mercedem tuam , quam dem tibi ” .
=S=> Gen 30,29 At ille respondit : “ Tu nosti quomodo servierim tibi et quanti in manibus meis facti sint greges tui .
=S=> Gen 30,30 Modicum habuisti , antequam venirem ad te , et nunc multiplicatum est vehementer , benedixitque tibi Dominus ad introitum meum . Nunc autem quando providebo etiam domui meae ? ” .
=S=> Gen 30,31 Dixitque Laban : “ Quid tibi dabo ? ” . At ille ait : “ Nihil mihi dabis ; si feceris , quod postulo , iterum pascam et custodiam pecora tua .
=S=> Gen 30,32 Gyrabo omnes greges tuos hodie ; separa cuncta pecora varia et maculosa et , quodcumque furvum in ovibus et maculosum variumque in capris fuerit , erit merces mea .
=S=> Gen 30,33 Respondebitque mihi cras iustitia mea ; quando veneris , ut inspicias mercedem meam , omnia , quae non fuerint varia et maculosa in capris et furva in ovibus , furti me arguent ” .
=S=> Gen 30,34 Dixit Laban : “ Gratum habeo , quod petis ! ” .
=S=> Gen 30,35 Et separavit in die illo hircos striatos atque maculosos et omnes capras varias et maculosas , omne , in quo album erat , et omne furvum in ovibus , et tradidit in manu filiorum suorum .
=S=> Gen 30,36 Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et Iacob , qui pascebat reliquos greges Laban .
=S=> Gen 30,37 Tollens ergo Iacob virgas virides populeas et amygdalinas et ex platanis , ex parte ita decorticavit eas , ut in his , quae spoliata fuerant , candor appareret .
=S=> Gen 30,38 Posuitque virgas , quas ex parte decorticaverat , in canalibus , ubi effundebatur aqua , ut , cum venissent greges ad bibendum , ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent .
=S=> Gen 30,39 Factumque est ut in ipso calore coitus greges intuerentur virgas et parerent striata et varia et maculosa .
=S=> Gen 30,40 Agnos autem segregavit Iacob et posuit gregem ex adverso striatorum et omnium furvorum in grege Laban et constituit sibi greges seorsum neque statuit eos cum grege Laban .
=S=> Gen 30,41 Quotiescumque igitur calefiebant pecora robusta , ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos pecorum , ut in earum contemplatione conciperent .
=S=> Gen 30,42 Quando vero pecora debilia erant , non ponebat eas . Factaque sunt debilia Laban et robusta Iacob ;
=S=> Gen 30,43 ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos , ancillas et servos , camelos et asinos .