kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
538
=S=> Gen 30,1 Cernens autem Rachel quod infecunda esset , invidit sorori et ait marito suo : “ Da mihi liberos , alioquin moriar ” .
=S=> Gen 30,2 Cui iratus respondit Iacob : “ Num pro Deo ego sum , qui privavit te fructu ventris ? ” .
=S=> Gen 30,3 At illa : “ Ecce , inquit , famula mea Bilha ; ingredere ad illam , ut pariat super genua mea , et habeam ex illa et ego filios ” .
=S=> Gen 30,4 Deditque illi Bilham famulam suam in coniugium . Quae ,
=S=> Gen 30,5 ingresso ad se Iacob , concepit et peperit filium .
=S=> Gen 30,6 Dixitque Rachel : “ Iudicavit mihi Deus et exaudivit vocem quoque meam dans mihi filium ” ; et idcirco appellavit nomen illius Dan .
=S=> Gen 30,7 Rursumque Bilha famula Rachel concepit et peperit Iacob alterum filium , et
=S=> Gen 30,8 ait Rachel : “ Certamina Dei certavi cum sorore mea et invalui ” ; vocavitque eum Nephthali .
=S=> Gen 30,9 Sentiens Lia quod parere desisset , sumpsit Zelpham ancillam suam et tradidit eam Iacob in uxorem .
=S=> Gen 30,10 Quae peperit Iacob filium .
=S=> Gen 30,11 Dixitque Lia : “ Feliciter ! ” ; et idcirco vocavit nomen eius Gad .
=S=> Gen 30,12 Peperit quoque Zelpha ancilla Liae Iacob alterum filium .
=S=> Gen 30,13 Dixitque Lia : “ Pro beatitudine mea ! Beatam quippe me dicent mulieres ” ; propterea appellavit eum Aser .
=S=> Gen 30,14 Egressus autem Ruben tempore messis triticeae , repperit in agro mandragoras , quas Liae matri suae detulit . Dixitque Rachel : “ Da mihi partem de mandragoris filii tui ” .
=S=> Gen 30,15 Illa respondit : “ Parumne tibi videtur , quod praeripueris maritum mihi , ut etiam mandragoras filii mei auferas ? ” . Ait Rachel : “ Dormiat ergo tecum hac nocte pro mandragoris filii tui ” .
=S=> Gen 30,16 Redeuntique ad vesperam Iacob de agro egressa est in occursum eius Lia et : “ Ad me , inquit , intrabis , quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei ” . Dormivitque cum ea nocte illa .
=S=> Gen 30,17 Et exaudivit Deus Liam , concepitque et peperit Iacob filium quintum
=S=> Gen 30,18 et ait : “ Dedit Deus mercedem mihi , quia dedi ancillam meam viro meo ” ; appellavitque nomen illius Issachar .
=M=> Gen 30,19 Rursum Lia concepit et peperit Iacob sextum filium
=S=> Gen 30,20 et ait : “ Donavit me Deus dono bono ; hac vice honorabit me maritus meus , eo quod genuerim ei sex filios ” ; et idcirco appellavit nomen eius Zabulon .
=S=> Gen 30,21 Post quem peperit filiam nomine Dinam .
=S=> Gen 30,22 Recordatus quoque Deus Rachelis exaudivit eam Deus et aperuit vulvam illius .
=S=> Gen 30,23 Quae concepit et peperit filium dicens : “ Abstulit Deus opprobrium meum ” ;
=S=> Gen 30,24 et vocavit nomen illius Ioseph dicens : “ Addat mihi Dominus filium alterum ! ” .