kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
843

=U2= 29,1-35 -- Jakobs Frauen und Söhne

-- =S=> Gen 29,1 Profectus ergo Iacob venit in terram orientalium .
=S=> Gen 29,2 Et vidit puteum in agro , tres quoque greges ovium accubantes iuxta eum ; nam ex illo adaquabantur pecora , et os eius grandi lapide claudebatur .
=S=> Gen 29,3 Morisque erat , ut , cunctis ovibus congregatis , devolverent lapidem et , refectis gregibus , rursum super os putei ponerent .
=S=> Gen 29,4 Dixitque ad pastores : “ Fratres , unde estis ? ” . Qui responderunt : “ De Charran ” .
=S=> Gen 29,5 Quos interrogans : “ Numquid , ait , nostis Laban filium Nachor ? ” . Dixerunt : “ Novimus ” .
=S=> Gen 29,6 “ Sanusne est ? ” , inquit . “ Valet , inquiunt , et ecce Rachel filia eius venit cum grege ” .
=S=> Gen 29,7 Dixitque : “ Adhuc multum diei superest , nec est tempus , ut congregentur greges ; date potum ovibus et sic ad pastum eas reducite ” .
=S=> Gen 29,8 Qui responderunt : “ Non possumus , donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei , ut adaquemus greges ” .
=S=> Gen 29,9 Adhuc loquebatur cum eis , et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui ; nam gregem ipsa pascebat .
=S=> Gen 29,10 Cum vidisset Iacob Rachel filiam Laban avunculi sui ovesque Laban avunculi sui , accedens amovit lapidem de ore putei
=S=> Gen 29,11 et adaquavit gregem Laban avunculi sui . Tunc Iacob osculatus est Rachel et elevata voce flevit ;
=S=> Gen 29,12 et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae . At illa festinans nuntiavit patri suo .
=S=> Gen 29,13 Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae , cucurrit obviam ei ; complexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam . Auditis autem omnibus , quae evenerant ,
=S=> Gen 29,14 respondit : “ Vere os meum es et caro mea ! ” . Et , postquam Iacob habitavit apud eum per dies mensis unius ,
=S=> Gen 29,15 dixit ei Laban : “ Num , quia frater meus es , gratis servies mihi ? Dic quid mercedis accipias ” .
=S=> Gen 29,16 Habebat vero filias duas : nomen maioris Lia , minor vero appellabatur Rachel ;
=S=> Gen 29,17 sed Lia lippis erat oculis , Rachel decora et venusto aspectu .
=S=> Gen 29,18 Quam diligens Iacob ait : “ Serviam tibi pro Rachel filia tua minore septem annis ” .
=S=> Gen 29,19 Respondit Laban : “ Melius est , ut tibi eam dem quam alteri viro ; mane apud me ” .
=S=> Gen 29,20 Servivit igitur Iacob pro Rachel septem annis , et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine .
=S=> Gen 29,21 Dixitque ad Laban : “ Da mihi uxorem meam , quia iam tempus expletum est , ut ingrediar ad eam ” .
=S=> Gen 29,22 Qui , vocatis omnibus viris loci ad convivium , fecit nuptias .
=S=> Gen 29,23 Et vespere sumpsit Liam filiam suam et introduxit ad eum , et venit ad eam .
=S=> Gen 29,24 Et dedit Laban ancillam filiae Zelpham nomine . Facto mane , vidit , et ecce erat Lia .
=S=> Gen 29,25 Et dixit ad socerum suum : “ Quid hoc fecisti mihi ? Nonne pro Rachel servivi tibi ? Quare imposuisti mihi ? ” .
=S=> Gen 29,26 Respondit Laban : “ Non est in loco nostro consuetudinis , ut minorem ante maiorem tradamus ad nuptias .
=S=> Gen 29,27 Imple hebdomadam hanc , et alteram quoque dabo tibi pro opere , quo serviturus es mihi septem annis aliis ” .
=S=> Gen 29,28 Acquievit placito et , hebdomada transacta , dedit ei Laban filiam suam Rachel uxorem ,
=S=> Gen 29,29 cui servam Bilham tradidit .
=S=> Gen 29,30 Et ingressus etiam ad Rachel amavit eam plus quam Liam serviens apud eum septem annis aliis .
=S=> Gen 29,31 Videns autem Dominus quod despiceret Liam , aperuit vulvam eius , Rachel sterili permanente .
=S=> Gen 29,32 Et concepit Lia et genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens : “ Vidit Dominus humilitatem meam ; nunc amabit me vir meus ” .
=S=> Gen 29,33 Rursumque concepit et peperit filium et ait : “ Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui , dedit etiam istum mihi ” ; vocavitque nomen illius Simeon .
=S=> Gen 29,34 Concepit tertio et genuit alium filium dixitque : “ Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus , eo quod pepererim ei tres filios ” ; et idcirco appellavit nomen eius Levi .
=S=> Gen 29,35 Quarto concepit et peperit filium et ait : “ Modo confitebor Domino ” ; et ob hoc vocavit eum Iudam . Cessavitque parere .