kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
404
=S=> Gen 28,7 quodque oboediens Iacob parentibus suis isset in Paddanaram ;
=S=> Gen 28,8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus ,
=S=> Gen 28,9 ivit ad Ismaelem et duxit uxorem , absque iis , quas habebat , Mahalath filiam Ismael filii Abraham sororem Nabaioth .
=S=> Gen 28,10 Igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Charran .
=S=> Gen 28,11 Cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum , tulit de lapidibus , qui iacebant , et supponens capiti suo dormivit in eodem loco .
=S=> Gen 28,12 Viditque in somnio scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum , angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam
=S=> Gen 28,13 et Dominum innixum scalae dicentem sibi : “ Ego sum Dominus , Deus Abraham patris tui et Deus Isaac . Terram , in qua dormis , tibi dabo et semini tuo .
=S=> Gen 28,14 Eritque semen tuum quasi pulvis terrae ; dilataberis ad occidentem et orientem et septentrionem et meridiem ; et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae .
=S=> Gen 28,15 Et ecce , ego tecum sum et custodiam te , quocumque perrexeris , et reducam te in terram hanc ; nec dimittam te , nisi complevero quae dixi tibi ” .
=S=> Gen 28,16 Cumque evigilasset Iacob de somno , ait : “ Vere Dominus est in loco isto , et ego nesciebam ” .
=S=> Gen 28,17 Pavensque : “ Quam terribilis est , inquit , locus iste ! Non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli ” .
=S=> Gen 28,18 Surgens ergo Iacob mane tulit lapidem , quem supposuerat capiti suo , et erexit in titulum fundens oleum desuper .
=S=> Gen 28,19 Appellavitque nomen loci illius Bethel ; prius autem urbs vocabatur Luza .
=S=> Gen 28,20 Vovit Iacob etiam votum dicens : “ Si fuerit Deus mecum et custodierit me in via hac , per quam ambulo , et dederit mihi panem ad vescendum et vestimentum ad induendum ,
=S=> Gen 28,21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei , erit mihi Dominus in Deum ,
=S=> Gen 28,22 et lapis iste , quem erexi in titulum , erit domus Dei ; cunctorumque , quae dederis mihi , decimas offeram tibi ” .