kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
182
=S=> Gen 27,41 Oderat ergo Esau Iacob pro benedictione , qua benedixerat ei pater , dixitque in corde suo : “ Appropinquabunt dies luctus patris mei , et occidam Iacob fratrem meum ” .
=S=> Gen 27,42 Nuntiata sunt Rebeccae verba Esau filii eius maioris , quae mittens et vocans Iacob filium suum minorem dixit ad eum : “ Ecce , Esau frater tuus minatur , ut occidat te .
=S=> Gen 27,43 Nunc ergo , fili mi , audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Charran ;
=S=> Gen 27,44 habitabisque cum eo dies paucos , donec requiescat furor fratris tui ,
=S=> Gen 27,45 et cesset indignatio eius , obliviscaturque eorum , quae fecisti in eum . Postea mittam et adducam te inde huc . Cur utroque orbabor filio in uno die ? ” .
=S=> Gen 27,46 Dixit quoque Rebecca ad Isaac : “ Taedet me vitae meae propter filias Heth ; si acceperit Iacob uxorem de filiabus Heth sicut istis de filiabus terrae , nolo vivere ” .