kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
1147
=S=> Gen 27,1 Senuit autem Isaac , et caligaverunt oculi eius , et videre non poterat . Vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei : “ Fili mi ” . Qui respondit : “ Adsum ” .
=S=> Gen 27,2 Cui pater : “ Vides , inquit , quod senuerim et ignorem diem mortis meae ;
=S=> Gen 27,3 sume arma tua , pharetram et arcum , et egredere in agrum . Cumque venatu aliquid apprehenderis ,
=S=> Gen 27,4 fac mihi inde pulmentum , sicut velle me nosti , et affer , ut comedam ; et benedicat tibi anima mea , antequam moriar ” .
=S=> Gen 27,5 Rebecca autem audierat Isaac loquentem cum Esau filio suo . Esau ergo abiit in agrum , ut venationem caperet et offerret eam .
=S=> Gen 27,6 Rebecca autem dixit filio suo Iacob : “ Ecce , audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei :
=S=> Gen 27,7 Affer mihi venationem tuam et fac cibos , ut comedam et benedicam tibi coram Domino , antequam moriar .
=S=> Gen 27,8 Nunc ergo , fili mi , audi vocem meam in eo , quod praecipio tibi .
=S=> Gen 27,9 Pergens ad gregem affer mihi duos haedos optimos , ut faciam ex eis escas patri tuo , quibus libenter vescitur .
=S=> Gen 27,10 Quas cum intuleris patri tuo , et comederit , benedicat tibi , priusquam moriatur ” .
=S=> Gen 27,11 Cui ille respondit : “ Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit , et ego lenis .
=S=> Gen 27,12 Si attrectaverit me pater meus et senserit , timeo , ne putet me sibi voluisse illudere ; et inducam super me maledictionem pro benedictione” .
=S=> Gen 27,13 Ad quem mater : “ In me sit , ait , ista maledictio , fili mi ; tantum audi vocem meam et perge afferque , quae dixi ” .
=S=> Gen 27,14 Abiit et attulit deditque matri . Paravit illa cibos , sicut noverat velle patrem illius .
=S=> Gen 27,15 Et vestibus Esau valde bonis , quas apud se habebat domi , induit eum
=S=> Gen 27,16 pelliculasque haedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit ;
=S=> Gen 27,17 dedit pulmentum optimum et panes , quos coxerat , in manus filii sui Iacob .
=S=> Gen 27,18 Qui ingressus ad patrem suum dixit : “ Pater mi ” . At ille respondit : “ Audio . Quis es tu , fili mi ? ” .
=S=> Gen 27,19 Dixitque Iacob ad patrem suum : “ Ego sum Esau primogenitus tuus . Feci sicut praecepisti mihi ; surge , sede et comede de venatione mea , ut benedicat mihi anima tua ” .
=S=> Gen 27,20 Rursum Isaac ad filium suum : “ Quomodo , inquit , tam cito invenire potuisti , fili mi ? ” . Qui respondit : “ Voluntas Domini Dei tui fuit , ut occurreret mihi ” .
=S=> Gen 27,21 Dixitque Isaac ad Iacob : “ Accede huc , ut tangam te , fili mi , et probem , utrum tu sis filius meus Esau an non ” .
=S=> Gen 27,22 Accessit ille ad patrem , et , palpato eo , dixit Isaac : “ Vox quidem , vox Iacob est , sed manus , manus sunt Esau ” .
=S=> Gen 27,23 Et non cognovit eum , quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant . Benedixit ergo illi .
=S=> Gen 27,24 Ait : “ Tu es filius meus Esau ? ” . Respondit : “ Ego sum ” .
=S=> Gen 27,25 At ille : “ Affer , inquit , mihi , et comedam de venatione tua , fili mi , ut benedicat tibi anima mea ” . Quos cum oblatos comedisset , obtulit ei etiam vinum . Quo hausto ,
=S=> Gen 27,26 dixit ad eum Isaac pater eius : “ Accede ad me et da mihi osculum , fili mi ” .
=S=> Gen 27,27 Accessit et osculatus est eum . Statimque , ut sensit vestimentorum illius fragrantiam , benedicens illi ait : “ Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni , cui benedixit Dominus .
=S=> Gen 27,28 Det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae et abundantiam frumenti et vini .
=S=> Gen 27,29 Et serviant tibi populi , et adorent te nationes ; esto dominus fratrum tuorum , et incurventur ante te filii matris tuae . Qui maledixerit tibi , sit maledictus ; et , qui benedixerit tibi , sit benedictus ! ” .
=S=> Gen 27,30 Vix Isaac benedictionem Iacob finierat , et Iacob egressus erat a patre suo Isaac , venit Esau frater eius
=S=> Gen 27,31 coctosque de venatione cibos intulit patri dicens : “ Surge , pater mi , et comede de venatione filii tui , ut benedicat mihi anima tua ” .
=S=> Gen 27,32 Dixitque illi Isaac pater eius : “ Quis enim es tu ? ” . Qui respondit : “ Ego sum filius tuus primogenitus Esau ” .
=S=> Gen 27,33 Expavit Isaac stupore vehementi ultra modum et ait : “ Quis igitur ille est , qui dudum captam venationem attulit mihi , et comedi ex omnibus , priusquam tu venires ? Benedixique ei , et erit benedictus ! ” .
=S=> Gen 27,34 Auditis Esau sermonibus patris , irrugiit clamore magno et amaro ultra modum et ait patri suo : “ Benedic etiam mihi , pater mi ! ” .
=S=> Gen 27,35 Qui ait : “ Venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam ” .
=S=> Gen 27,36 At ille subiunxit : “ Iuste vocatum est nomen eius Iacob ; supplantavit enim me en altera vice : primogenita mea ante tulit et nunc secundo surripuit benedictionem meam ” . Rursumque ait : “ Numquid non reservasti mihi benedictionem ? ” .
=S=> Gen 27,37 Respondit Isaac : “ Ecce , dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi ; frumento et vino stabilivi eum . Et tibi post haec , fili mi , ultra quid faciam ? ” .
=S=> Gen 27,38 Dixitque Esau ad patrem suum : “ Num unam tantum benedictionem habes , pater mi ? Mihi quoque obsecro , ut benedicas ! ” . Cumque eiulatu magno fleret ,
=S=> Gen 27,39 motus Isaac dixit ad eum : “ Ecce , procul a pinguedine terrae erit habitatio tua et procul a rore caeli desuper .
=S=> Gen 27,40 De gladio tuo vives et fratri tuo servies . Tempusque veniet , cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis ” .