kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
892

=U2= 26,1-22 -- Isaak in Gerar

-- =S=> Gen 26,1 Orta autem fame super terram post eam sterilitatem , quae acciderat in diebus Abraham , abiit Isaac ad Abimelech regem Philisthim in Gerara .
=S=> Gen 26,2 Apparuitque ei Dominus et ait : “Ne descendas in Aegyptum , sed habita in terra , quam dixero tibi ,
=S=> Gen 26,3 et peregrinare in ea ; eroque tecum et benedicam tibi . Tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has complens iuramentum , quod spopondi Abraham patri tuo ,
=S=> Gen 26,4 et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has ; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae ,
=S=> Gen 26,5 eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et iustificationes legesque servaverit” .
=S=> Gen 26,6 Mansit itaque Isaac in Geraris .
=S=> Gen 26,7 Qui , cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua , respondit : “Soror mea est” . Timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio , reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem .
=S=> Gen 26,8 Cumque pertransissent dies plurimi et ibidem moraretur , prospiciens Abimelech rex Philisthim per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua .
=S=> Gen 26,9 Et , accersito eo , ait : “Perspicuum est quod uxor tua sit ; cur mentitus es eam sororem tuam esse ?” . Respondit : “Timui , ne morerer propter eam” .
=S=> Gen 26,10 Dixitque Abimelech : “Quare hoc fecisti nobis ? Potuit coire quispiam de populo cum uxore tua , et induxeras super nos grande peccatum” . Praecepitque omni populo dicens :
=S=> Gen 26,11 “Qui tetigerit hominem hunc et uxorem eius , morte morietur” .
=S=> Gen 26,12 Sevit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum ; benedixitque ei Dominus .
=S=> Gen 26,13 Et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens , donec magnus vehementer effectus est ;
=S=> Gen 26,14 habuitque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum . Ob haec invidentes ei Philisthim
=S=> Gen 26,15 omnes puteos , quos foderant servi patris illius in diebus Abraham , obstruxerunt implentes humo ,
=S=> Gen 26,16 in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac : “ Recede a nobis , quoniam potentior nostri factus es valde ” .
=S=> Gen 26,17 Et ille discedens tentoria fixit ad torrentem Gerarae habitavitque ibi .
=S=> Gen 26,18 Rursum fodit puteos , quos foderant in diebus patris sui Abraham et quos , illo mortuo , obstruxerant Philisthim . Appellavitque eos eisdem nominibus , quibus ante pater vocaverat .
=S=> Gen 26,19 Foderunt servi Isaac in torrente et reppererunt ibi puteum aquae vivae .
=S=> Gen 26,20 Sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversus pastores Isaac dicentium : “ Nostra est aqua ! ” . Quam ob rem nomen putei vocavit Esec ( id est Iurgium ) , quia iurgati sunt cum eo .
=S=> Gen 26,21 Foderunt autem et alium puteum , et pro illo quoque rixati sunt ; appellavitque eum Sitna ( id est Inimicitias ) .
=S=> Gen 26,22 Profectus inde fodit alium puteum , pro quo non contenderunt ; itaque vocavit nomen eius Rehoboth ( id est Latitudinem ) dicens : “ Nunc dilatavit nos Dominus , et crescemus in terra ” .

=U2= 26,23-35 -- Isaak in Beerscheba

-- =S=> Gen 26,23 Ascendit autem ex illo loco in Bersabee ,
=S=> Gen 26,24 ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens : “ Ego sum Deus Abraham patris tui . Noli timere , quia tecum sum ; benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham ” .
=S=> Gen 26,25 Itaque aedificavit ibi altare et , invocato nomine Domini , extendit tabernaculum , et servi Isaac foderunt ibi puteum .
=S=> Gen 26,26 Abimelech autem venit ad eum de Geraris et Ochozath amicus illius et Phicol dux militum ,
=S=> Gen 26,27 et locutus est eis Isaac : “ Quid venistis ad me hominem , quem odistis et expulistis a vobis ? ” .
=S=> Gen 26,28 Qui responderunt : “ Vidimus tecum esse Dominum et idcirco diximus : Sit iuramentum inter nos et te , et ineamus tecum foedus ,
=S=> Gen 26,29 ut non facias nobis quidquam mali , sicut et nos non attigimus te et nihil fecimus tibi nisi bonum et cum pace dimisimus te . Tu es enim benedictus Domini ” .
=S=> Gen 26,30 Fecit ergo eis convivium , et comederunt et biberunt .
=S=> Gen 26,31 Surgentesque mane iuraverunt sibi mutuo . Dimisitque eos Isaac , et profecti sunt ab eo cum pace .
=S=> Gen 26,32 Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo , quem foderant , atque dicentes : “ Invenimus aquam ” .
=S=> Gen 26,33 Unde appellavit eum Sabee ( quod significat Abundantiam ) ; et nomen urbi impositum est Bersabee usque in praesentem diem .
=S=> Gen 26,34 Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthaei et Basemath filiam Elon Hetthaei .
=S=> Gen 26,35 Quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae .