kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
306
=S=> Gen 26,23 Ascendit autem ex illo loco in Bersabee ,
=S=> Gen 26,24 ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens : “ Ego sum Deus Abraham patris tui . Noli timere , quia tecum sum ; benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham ” .
=S=> Gen 26,25 Itaque aedificavit ibi altare et , invocato nomine Domini , extendit tabernaculum , et servi Isaac foderunt ibi puteum .
=S=> Gen 26,26 Abimelech autem venit ad eum de Geraris et Ochozath amicus illius et Phicol dux militum ,
=S=> Gen 26,27 et locutus est eis Isaac : “ Quid venistis ad me hominem , quem odistis et expulistis a vobis ? ” .
=S=> Gen 26,28 Qui responderunt : “ Vidimus tecum esse Dominum et idcirco diximus : Sit iuramentum inter nos et te , et ineamus tecum foedus ,
=S=> Gen 26,29 ut non facias nobis quidquam mali , sicut et nos non attigimus te et nihil fecimus tibi nisi bonum et cum pace dimisimus te . Tu es enim benedictus Domini ” .
=S=> Gen 26,30 Fecit ergo eis convivium , et comederunt et biberunt .
=S=> Gen 26,31 Surgentesque mane iuraverunt sibi mutuo . Dimisitque eos Isaac , et profecti sunt ab eo cum pace .
=S=> Gen 26,32 Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo , quem foderant , atque dicentes : “ Invenimus aquam ” .
=S=> Gen 26,33 Unde appellavit eum Sabee ( quod significat Abundantiam ) ; et nomen urbi impositum est Bersabee usque in praesentem diem .
=S=> Gen 26,34 Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthaei et Basemath filiam Elon Hetthaei .
=S=> Gen 26,35 Quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae .