kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
792

=U2= 25,1-6 -- Die Nachkommen Abrahams

-- =S=> Gen 25,1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam ,
=S=> Gen 25,2 quae peperit ei Zamran et Iecsan et Madan et Madian et Iesboc et Sue .
=S=> Gen 25,3 Iecsan quoque genuit Saba et Dedan . Filii Dedan fuerunt Assurim et Latusim et Loommim .
=S=> Gen 25,4 At vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Henoch et Abida et Eldaa . Omnes hi filii Ceturae .
=S=> Gen 25,5 Deditque Abraham cuncta , quae possederat , Isaac ;
=S=> Gen 25,6 filiis autem concubinarum suarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo , dum adhuc ipse viveret , ad plagam orientalem .

=U2= 25,7-11 -- Abrahams Tod und Begräbnis

-- =S=> Gen 25,7 Fuerunt autem dies vitae Abrahae centum septuaginta quinque anni .
=S=> Gen 25,8 Et deficiens mortuus est Abraham in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum .
=S=> Gen 25,9 Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca Machpela , quae sita est in agro Ephron filii Seor Hetthaei e regione Mambre ,
=S=> Gen 25,10 quem emerat a filiis Heth . Ibi sepultus est ipse et Sara uxor eius .
=S=> Gen 25,11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius , qui habitabat iuxta puteum Lahairoi .

=U2= 25,12-18 -- Der Stammbaum der Ismaeliter

-- =S=> Gen 25,12 Hae sunt generationes Ismael filii Abrahae , quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarae .
=S=> Gen 25,13 Et haec nomina filiorum Ismael in vocabulis et generationibus suis : primogenitus Ismaelis Nabaioth , dein Cedar et Adbeel et Mabsam ,
=S=> Gen 25,14 Masma quoque et Duma et Massa ,
=S=> Gen 25,15 Hadad et Thema , Iethur et Naphis et Cedma .
=S=> Gen 25,16 Isti sunt filii Ismaelis , et haec nomina eorum per vicos et mansiones eorum : duodecim principes tribuum suarum .
=S=> Gen 25,17 Et facti sunt anni vitae Ismaelis centum triginta septem ; deficiens mortuus est et appositus ad populum suum .
=S=> Gen 25,18 Habitaverunt autem ab Hevila usque Sur , quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyriam . In faciem cunctorum fratrum suorum obiit .

=U2= 25,19-26 -- Geburt Esaus und Jakobs

-- =S=> Gen 25,19 Hae sunt generationes Isaac filii Abraham : Abraham genuit Isaac ;
=S=> Gen 25,20 qui , cum quadraginta esset annorum , duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Aramaei de Paddanaram , sororem Laban Aramaei .
=S=> Gen 25,21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua , eo quod esset sterilis . Qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae .
=S=> Gen 25,22 Sed collidebantur in utero eius parvuli . Quae ait : “Si sic est , cur mihi ?” . Perrexitque , ut consuleret Dominum .
=S=> Gen 25,23 Qui respondens ait : “Duae gentes sunt in utero tuo , et duo populi ex ventre tuo dividentur ; populusque populum superabit , et maior serviet minori” .
=S=> Gen 25,24 Iam tempus pariendi venerat , et ecce gemini in utero eius .
=S=> Gen 25,25 Qui primus egressus est rufus erat et totus quasi pallium pilosum ; vocatumque est nomen eius Esau . Postea frater eius egrediens plantam Esau tenebat manu , et idcirco appellatum est nomen eius Iacob .
=S=> Gen 25,26 Sexagenarius erat Isaac , quando nati sunt parvuli .

=U2= 25,27-34 -- Verkauf des Erstgeburtsrechts an Jakob