kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
141
=S=> Gen 25,12 Hae sunt generationes Ismael filii Abrahae , quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarae .
=S=> Gen 25,13 Et haec nomina filiorum Ismael in vocabulis et generationibus suis : primogenitus Ismaelis Nabaioth , dein Cedar et Adbeel et Mabsam ,
=S=> Gen 25,14 Masma quoque et Duma et Massa ,
=S=> Gen 25,15 Hadad et Thema , Iethur et Naphis et Cedma .
=S=> Gen 25,16 Isti sunt filii Ismaelis , et haec nomina eorum per vicos et mansiones eorum : duodecim principes tribuum suarum .
=S=> Gen 25,17 Et facti sunt anni vitae Ismaelis centum triginta septem ; deficiens mortuus est et appositus ad populum suum .
=S=> Gen 25,18 Habitaverunt autem ab Hevila usque Sur , quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyriam . In faciem cunctorum fratrum suorum obiit .