kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
471
=M=> Gen 23,1 Vixit autem Sara centum viginti septem annis
=S=> Gen 23,2 et mortua est in Cariatharbe , quae est Hebron , in terra Chanaan ; venitque Abraham , ut plangeret et fleret eam .
=S=> Gen 23,3 Cumque surrexisset ab officio funeris , locutus est ad filios Heth dicens :
=S=> Gen 23,4 “Advena sum et inquilinus apud vos ; date mihi possessionem sepulcri vobiscum , ut sepeliam mortuum meum” .
=S=> Gen 23,5 Responderunt filii Heth dicentes :
=S=> Gen 23,6 “Audi nos , domine , princeps Dei es apud nos : in nobilissimo sepulcrorum nostrorum sepeli mortuum tuum ; nullusque te prohibebit , quin in sepulcro eius sepelias mortuum tuum” .
=S=> Gen 23,7 Surrexit Abraham et adoravit populum terrae , filios videlicet Heth ,
=S=> Gen 23,8 dixitque ad eos : “Si placet animae vestrae , ut sepeliam mortuum meum , audite me et intercedite pro me apud Ephron filium Seor ,
=S=> Gen 23,9 ut det mihi speluncam Machpela , quam habet in extrema parte agri sui . Pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulcri” .
=S=> Gen 23,10 Sedebat autem Ephron in medio filiorum Heth . Responditque Ephron Hetthaeus ad Abraham , filiis Heth audientibus cunctis , qui ingrediebantur portam civitatis illius , dicens :
=S=> Gen 23,11 “Nequaquam ita fiat , domine mi , ausculta me . Agrum do tibi et speluncam , quae in eo est , praesentibus filiis populi mei ; sepeli mortuum tuum” .
=M=> Gen 23,12 Adoravit Abraham coram populo terrae
=S=> Gen 23,13 et locutus est ad Ephron , audiente populo terrae : “Quaeso , ut audias me . Dabo pecuniam pro agro ; suscipe eam , et sic sepeliam mortuum meum in eo” .
=S=> Gen 23,14 Respondit Ephron ad Abraham dicens ei :
=S=> Gen 23,15 “Domine mi , audi me . Terra quadringentorum siclorum argenti inter me et te quid est hoc ? Sepeli mortuum tuum” .
=S=> Gen 23,16 Auscultavit Abraham Ephron et appendit pecuniam , quam Ephron postulaverat , audientibus filiis Heth , quadringentos siclos argenti , sicut mos erat apud negotiatores .
=S=> Gen 23,17 Confirmatusque est ager Ephronis , qui erat in Machpela respiciens Mambre , tam ipse quam spelunca in eo et omnes arbores eius in cunctis terminis eius per circuitum ,
=S=> Gen 23,18 Abrahae in possessionem , videntibus filiis Heth cunctis , qui intrabant portam civitatis illius .
=S=> Gen 23,19 Deinde sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri Machpela , qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan .
=S=> Gen 23,20 Et confirmatus est ager et antrum , quod erat in eo , Abrahae in possessionem sepulcri a filiis Heth .