kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
586

=U2= 22,1-19 -- Abrahams Opfer

-- =S=> Gen 22,1 Quae postquam gesta sunt , tentavit Deus Abraham et di xit ad eum : “Abraham” . Ille respondit : “Adsum” .
=S=> Gen 22,2 Ait : “Tolle filium tuum unigenitum , quem diligis , Isaac et vade in terram Moria ; atque offer eum ibi in holocaustum super unum montium , quem monstravero tibi” .
=S=> Gen 22,3 Igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes suos et Isaac filium suum . Cumque concidisset ligna in holocaustum , surrexit et abiit ad locum , quem praeceperat ei Deus .
=S=> Gen 22,4 Die autem tertio , elevatis oculis , vidit locum procul
=S=> Gen 22,5 dixitque ad pueros suos : “Exspectate hic cum asino . Ego et puer illuc usque properantes , postquam adoraverimus , revertemur ad vos” .
=S=> Gen 22,6 Tulit quoque ligna holocausti et imposuit super Isaac filium suum ; ipse vero portabat in manibus ignem et cultrum . Cumque duo pergerent simul ,
=S=> Gen 22,7 dixit Isaac Abrahae patri suo : “Pater mi” . Ille respondit : “Quid vis , fili ?” . “Ecce , inquit , ignis et ligna ; ubi est victima holocausti ?” .
=S=> Gen 22,8 Dixit Abraham : “Deus providebit sibi victimam holocausti , fili mi” . Pergebant ambo pariter ;
=S=> Gen 22,9 et venerunt ad locum , quem ostenderat ei Deus , in quo aedificavit Abraham altare et desuper ligna composuit . Cumque colligasset Isaac filium suum , posuit eum in altari super struem lignorum
=S=> Gen 22,10 extenditque Abraham manum et arripuit cultrum , ut immolaret filium suum .
=S=> Gen 22,11 Et ecce angelus Domini de caelo clamavit : “Abraham , Abraham” . Qui respondit : “Adsum” .
=S=> Gen 22,12 Dixitque : “Non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quidquam . Nunc cognovi quod times Deum et non pepercisti filio tuo unigenito propter me” .
=S=> Gen 22,13 Levavit Abraham oculos suos viditque arietem unum inter vepres haerentem cornibus ; quem assumens obtulit holocaustum pro filio .
=S=> Gen 22,14 Appellavitque nomen loci illius : “Dominus videt” . Unde usque hodie dicitur : “In monte Dominus videtur” .
=S=> Gen 22,15 Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo et dixit :
=S=> Gen 22,16 “Per memetipsum iuravi , dicit Dominus : quia fecisti hanc rem et non pepercisti filio tuo unigenito ,
=S=> Gen 22,17 benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut arenam , quae est in litore maris . Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum ,
=S=> Gen 22,18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae , quia oboedisti voci meae” .
=S=> Gen 22,19 Reversus est Abraham ad pueros suos , et surrexerunt abieruntque Bersabee simul , et habitavit Abraham in Bersabee .

=U2= 22,20-24 -- Abrahams Verwandtschaft

-- =S=> Gen 22,20 His ita gestis , nuntiatum est Abrahae quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo :
=M=> Gen 22,21 Us primogenitum et Buz fratrem eius et Camuel patrem Aram
=S=> Gen 22,22 et Cased et Azau , Pheldas quoque et Iedlaph
=S=> Gen 22,23 ac Bathuel , de quo nata est Rebecca . Octo istos genuit Melcha Nachor fratri Abrahae .
=S=> Gen 22,24 Concubina vero illius , nomine Reuma , peperit Tabee et Gaham et Tahas et Maacha .