kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
269
=S=> Gen 21,22 Eodem tempore dixit Abimelech et Phicol princeps exercitus eius ad Abraham : “Deus tecum est in universis , quae agis .
=S=> Gen 21,23 Iura ergo per Deum , ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae ; sed iuxta fidem , quam feci tibi , facies mihi et terrae , in qua versatus es advena” .
=S=> Gen 21,24 Dixitque Abraham : “Ego iurabo” .
=S=> Gen 21,25 Et increpavit Abraham Abimelech propter puteum aquae , quem vi abstulerant servi eius .
=S=> Gen 21,26 Responditque Abimelech : “Nescivi quis fecerit hanc rem ; sed et tu non indicasti mihi , et ego non audivi praeter hodie” .
=S=> Gen 21,27 Tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech ; percusseruntque ambo foedus .
=S=> Gen 21,28 Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum .
=S=> Gen 21,29 Cui dixit Abimelech : “Quid sibi volunt septem agnae istae , quas stare fecisti seorsum ?” .
=S=> Gen 21,30 At ille : “Septem , inquit , agnas accipies de manu mea , ut sint in testimonium mihi , quoniam ego fodi puteum istum” .
=S=> Gen 21,31 Idcirco vocatus est locus ille Bersabee , quia ibi uterque iuraverunt .
=S=> Gen 21,32 Et inierunt foedus in Bersabee .
=S=> Gen 21,33 Surrexit autem Abimelech et Phicol princeps militiae eius reversique sunt in terram Philisthim . Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini , Dei aeterni .
=S=> Gen 21,34 Et fuit colonus in terra Philisthim diebus multis .