kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
221
=S=> Gen 21,13 Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam , quia semen tuum est” .
=S=> Gen 21,14 Surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae imposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam . Quae cum abisset , errabat in deserto Bersabee .
=S=> Gen 21,15 Cumque consumpta esset aqua in utre , abiecit puerum subter unum arbustum
=S=> Gen 21,16 et abiit ; seditque e regione procul , quantum potest arcus iacere . Dixit enim : “Non videbo morientem puerum” . Et sedens contra levavit vocem suam et flevit .
=S=> Gen 21,17 Exaudivit autem Deus vocem pueri ; vocavitque angelus Dei Agar de caelo dicens : “Quid tibi , Agar ? Noli timere ; exaudivit enim Deus vocem pueri de loco , in quo est .
=S=> Gen 21,18 Surge , tolle puerum et tene illum manu tua , quia in gentem magnam faciam eum” .
=S=> Gen 21,19 Aperuitque Deus oculos eius ; quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere .
=S=> Gen 21,20 Et fuit Deus cum eo ; qui crevit et moratus est in solitudine factusque est iuvenis sagittarius .
=S=> Gen 21,21 Habitavitque in deserto Pharan ; et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti .