kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
491
=S=> Gen 20,1 Profectus inde Abraham in terram Nageb , habitavit in ter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris .
=S=> Gen 20,2 Dixitque de Sara uxore sua : “Soror mea est” . Misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam .
=S=> Gen 20,3 Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte et ait illi : “En morieris propter mulierem , quam tulisti ; habet enim virum” .
=S=> Gen 20,4 Abimelech vero non tetigerat eam . Et ait : “Domine , num gentem etiam iustam interficies ?
=S=> Gen 20,5 Nonne ipse dixit mihi : Soror mea est , et ipsa quoque ait : Frater meus est ? In simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc” .
=S=> Gen 20,6 Dixitque ad eum Deus per somnium : “Et ego scio quod simplici corde feceris ; et ideo custodivi te , ne peccares in me , et non dimisi , ut tangeres eam .
=S=> Gen 20,7 Nunc igitur redde viro suo uxorem , quia propheta est ; et orabit pro te , et vives . Si autem nolueris reddere , scito quod morte morieris tu et omnia , quae tua sunt” .
=S=> Gen 20,8 Statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum ; timueruntque viri valde .
=S=> Gen 20,9 Vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei : “Quid fecisti nobis ? Quid peccavi in te , quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande ? Quae non debuisti facere , fecisti mihi” .
=S=> Gen 20,10 Rursusque ait : “Quid vidisti , ut hoc faceres ?” .
=S=> Gen 20,11 Respondit Abraham : “ Cogitavi mecum : Certe non est timor Dei in loco isto , et interficient me propter uxorem meam .
=S=> Gen 20,12 Alias autem et vere soror mea est , filia patris mei et non filia matris meae , et duxi eam in uxorem .
=S=> Gen 20,13 Cum autem vagari me faceret Deus de domo patris mei , dixi ad eam : Hanc misericordiam facies mecum : in omni loco , ad quem ingrediemur , dices quod frater tuus sim ” .
=S=> Gen 20,14 Tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham ; reddiditque illi Saram uxorem suam
=S=> Gen 20,15 et ait : “Ecce terra mea coram te ; ubicumque tibi placuerit , habita” .
=S=> Gen 20,16 Sarae autem dixit : “Ecce mille argenteos dedi fratri tuo ; ecce hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes , qui tecum sunt , et apud omnes iustificaberis” .
=S=> Gen 20,17 Orante autem Abraham , sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt ;
=S=> Gen 20,18 concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abraham .