kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
260
=S=> Gen 19,30 Ascenditque Lot de Segor et mansit in monte , duae quoque filiae eius cum eo ; timuerat enim manere in Segor . Et mansit in spelunca ipse et duae filiae eius .
=S=> Gen 19,31 Dixitque maior ad minorem : “Pater noster senex est , et nullus virorum remansit in terra , qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae .
=S=> Gen 19,32 Veni , inebriemus patrem nostrum vino dormiamusque cum eo , ut servare possimus ex patre nostro semen” .
=S=> Gen 19,33 Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa , et ingressa est maior dormivitque cum patre ; at ille non sensit , nec quando accubuit filia nec quando surrexit .
=S=> Gen 19,34 Altera quoque die dixit maior ad minorem : “Ecce , dormivi heri cum patre meo ; demus ei bibere vinum etiam hac nocte , et ingressa dormies cum eo , ut salvemus semen de patre nostro” .
=S=> Gen 19,35 Dederunt et illa nocte patri suo bibere vinum , ingressaque minor filia dormivit cum eo ; et ne tunc quidem sensit , quando illa concubuerit vel quando surrexerit .
=S=> Gen 19,36 Conceperunt ergo duae filiae Lot de patre suo .
=S=> Gen 19,37 Peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab ; ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem .
=S=> Gen 19,38 Minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Benammi ( id est Filius populi mei ) ; ipse est pater Ammonitarum usque hodie .