kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
793
=S=> Gen 19,1 Veneruntque duo angeli Sodomam vespere , sedente Lot in foribus civitatis . Qui cum vidisset eos , surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terram
=S=> Gen 19,2 et dixit : “Obsecro , domini mei , declinate in domum pueri vestri et pernoctate ; lavate pedes vestros et mane proficiscemini in viam vestram” . Qui dixerunt : “Minime , sed in platea pernoctabimus” .
=S=> Gen 19,3 Compulit illos oppido , et diverterunt ad eum . Ingressisque domum illius fecit convivium et coxit azyma , et comederunt .
=S=> Gen 19,4 Prius autem quam irent cubitum , viri civitatis , viri Sodomae , vallaverunt domum a iuvene usque ad senem , omnis populus simul .
=S=> Gen 19,5 Vocaveruntque Lot et dixerunt ei : “Ubi sunt viri , qui introierunt ad te nocte ? Educ illos ad nos , ut cognoscamus eos” .
=S=> Gen 19,6 Egressus ad eos Lot post tergum occludens ostium ait :
=S=> Gen 19,7 “Nolite , quaeso , fratres mei , nolite malum hoc facere .
=S=> Gen 19,8 Ecce , habeo duas filias , quae necdum cognoverunt virum ; educam eas ad vos , et facite eis sicut placuerit vobis , dummodo viris istis nihil faciatis ; ideo enim ingressi sunt sub umbra tecti mei” .
=S=> Gen 19,9 At illi dixerunt : “Recede illuc” . Et rursus : “Unus ingressus est , inquiunt , ut advena et vult iudicare ? Te ergo ipsum magis quam hos affligemus” . Vimque faciebant Lot vehementissime , iamque prope erat , ut effringerent fores .
=S=> Gen 19,10 Et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Lot clauseruntque ostium ;
=S=> Gen 19,11 et eos , qui foris erant , percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum , ita ut ostium invenire non possent .
=S=> Gen 19,12 Dixerunt autem viri ad Lot : “Habes hic quempiam tuorum ? Generum et filios et filias et omnes , qui tui sunt in urbe , educ de loco hoc :
=S=> Gen 19,13 delebimus enim locum istum , eo quod increverit clamor contra eos coram Domino , qui misit nos , ut perdamus eam” .
=S=> Gen 19,14 Egressus itaque Lot locutus est ad generos suos , qui accepturi erant filias eius , et dixit : “Surgite , egredimini de loco isto , quia delebit Dominus civitatem” . Et visus est eis quasi ludens loqui .
=S=> Gen 19,15 Cumque esset mane , cogebant eum angeli dicentes : “Surge , tolle uxorem tuam et duas filias , quas habes hic , ne pereas in scelere civitatis” .
=S=> Gen 19,16 Tardante illo , apprehenderunt viri manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius , eo quod parceret Dominus illi .
=S=> Gen 19,17 Et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem . Ibi locutus est : “Salvare , agitur de vita tua ; noli respicere post tergum , nec stes in omni circa regione ; sed in monte salvum te fac , ne pereas” .
=S=> Gen 19,18 Dixitque Lot ad eos : “Non , quaeso , Domine .
=S=> Gen 19,19 Ecce invenit servus tuus gratiam coram te , et magnificasti misericordiam tuam , quam fecisti mecum , ut salvares animam meam ; nec possum in monte salvari , ne forte apprehendat me malum et moriar .
=S=> Gen 19,20 Ecce , civitas haec iuxta , ad quam possum fugere , parva , et salvabor in ea numquid non modica est ? et vivet anima mea” .
=S=> Gen 19,21 Dixitque ad eum : “Ecce , etiam in hoc suscepi preces tuas , ut non subvertam urbem , pro qua locutus es .
=S=> Gen 19,22 Festina et salvare ibi , quia non potero facere quidquam , donec ingrediaris illuc” . Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor .
=S=> Gen 19,23 Sol egressus est super terram , et Lot ingressus est Segor .
=S=> Gen 19,24 Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo
=S=> Gen 19,25 et subvertit civitates has et omnem circa regionem , universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia .
=S=> Gen 19,26 Respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis .
=S=> Gen 19,27 Abraham autem consurgens mane venit ad locum , ubi steterat prius cum Domino ,
=S=> Gen 19,28 intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius ; viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum .
=S=> Gen 19,29 Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius , recordatus Abrahae liberavit Lot de subversione urbium , in quibus habitaverat .