kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
831
=S=> Gen 18,1 Apparuit autem ei Dominus iuxta Quercus Mambre se denti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei .
=S=> Gen 18,2 Cumque elevasset oculos , apparuerunt ei tres viri stantes prope eum . Quos cum vidisset , cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terram
=S=> Gen 18,3 et dixit : “Domine mi , si inveni gratiam in oculis tuis , ne transeas servum tuum ;
=S=> Gen 18,4 afferatur pauxillum aquae , et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore .
=S=> Gen 18,5 Ponamque buccellam panis , et confortate cor vestrum , postea transibitis ; idcirco enim declinastis ad servum vestrum” . Qui dixerunt : “Fac ut locutus es” .
=S=> Gen 18,6 Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram dixitque : “Accelera , tria sata similae commisce et fac subcinericios panes” .
=S=> Gen 18,7 Ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero ; qui festinavit et coxit illum .
=S=> Gen 18,8 Tulit quoque butyrum et lac et vitulum , quem coxerat , et posuit coram eis . Ipse vero stabat iuxta eos sub arbore ; et comederunt .
=S=> Gen 18,9 Dixeruntque ad eum : “Ubi est Sara uxor tua ?” . Ille respondit : “Ecce in tabernaculo est” .
=S=> Gen 18,10 Cui dixit : “Revertens veniam ad te tempore isto , et habebit filium Sara uxor tua” . Quo audito , Sara risit ad ostium tabernaculi , quod erat post eum .
=S=> Gen 18,11 Erant autem ambo senes provectaeque aetatis , et desierant Sarae fieri muliebria .
=S=> Gen 18,12 Quae risit occulte dicens : “Postquam consenui , et dominus meus vetulus est , voluptas mihi erit ?” .
=S=> Gen 18,13 Dixit autem Dominus ad Abraham : “Quare risit Sara dicens : Num vere paritura sum anus ?” .
=S=> Gen 18,14 Numquid Domino est quidquam difficile ? Revertar ad te hoc eodem tempore , et habebit Sara filium ” .
=S=> Gen 18,15 Negavit Sara dicens : “Non risi” , timore perterrita . Ille autem dixit : “Non ; sed risisti” .
=S=> Gen 18,16 Cum ergo surrexissent inde viri , direxerunt oculos contra Sodomam ; et Abraham simul gradiebatur deducens eos .
=S=> Gen 18,17 Dixitque Dominus : “Num celare potero Abraham , quae gesturus sum ,
=S=> Gen 18,18 cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam , et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae ?
=S=> Gen 18,19 Nam elegi eum , ut praecipiat filiis suis et domui suae post se , ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium , ut adducat Dominus super Abraham omnia , quae locutus est ad eum” .
=S=> Gen 18,20 Dixit itaque Dominus : “Clamor contra Sodomam et Gomorram multiplicatus est , et peccatum eorum aggravatum est nimis .
=S=> Gen 18,21 Descendam et videbo utrum clamorem , qui venit ad me , opere compleverint an non ; sciam” .
=S=> Gen 18,22 Converteruntque se inde viri et abierunt Sodomam ; Abraham vero adhuc stabat coram Domino .
=S=> Gen 18,23 Et appropinquans ait : “Numquid vere perdes iustum cum impio ?
=S=> Gen 18,24 Si forte fuerint quinquaginta iusti in civitate , vere perdes et non parces loco illi propter quinquaginta iustos , si fuerint in eo ?
=S=> Gen 18,25 Absit a te , ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio , fiatque iustus sicut impius ; absit a te . Nonne iudex universae terrae faciet iudicium ?” .
=S=> Gen 18,26 Dixitque Dominus : “Si invenero Sodomae quinquaginta iustos in medio civitatis , dimittam omni loco propter eos” .
=S=> Gen 18,27 Respondensque Abraham ait : “Ecce coepi loqui ad Dominum meum , cum sim pulvis et cinis .
=S=> Gen 18,28 Quid , si forte minus quinquaginta iustis quinque fuerint ? Delebis propter quinque universam urbem ?” . Et ait : “Non delebo , si invenero ibi quadraginta quinque” .
=S=> Gen 18,29 Rursumque locutus est ad eum : “Si forte inventi fuerint ibi quadraginta ?” . Ait : “Non percutiam propter quadraginta” .
=S=> Gen 18,30 “Ne , quaeso , inquit , indignetur Dominus meus , si loquar . Si forte ibi inventi fuerint triginta ?” . Respondit : “Non faciam , si invenero ibi triginta” .
=S=> Gen 18,31 “Ecce , ait , coepi loqui ad Dominum meum . Si forte inventi fuerint ibi viginti ? ” . Dixit : “Non interficiam propter viginti” .
=S=> Gen 18,32 “Obsecro , inquit , ne irascatur Dominus meus , si loquar adhuc semel . Si forte inventi fuerint ibi decem ?” . Dixit : “Non delebo propter decem” .
=S=> Gen 18,33 Abiit Dominus , postquam cessavit loqui ad Abraham ; et ille reversus est in locum suum .