kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
571

=U2= 17,1-27 -- Die Beschneidung als Bundeszeichen

-- =S=> Gen 17,5 nec ultra vocabitur nomen tuum Abram , sed Abraham erit nomen tuum , quia patrem multarum gentium constitui te .
=S=> Gen 17,6 Faciamque te crescere vehementissime et ponam te in gentes ; regesque ex te egredientur .
=S=> Gen 17,7 Et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno , ut sim Deus tuus et seminis tui post te .
=S=> Gen 17,8 Daboque tibi et semini tuo post te terram peregrinationis tuae , omnem terram Chanaan in possessionem aeternam ; eroque Deus eorum” .
=S=> Gen 17,9 Dixit iterum Deus ad Abraham : “Tu autem pactum meum custodies , et semen tuum post te in generationibus suis .
=S=> Gen 17,10 Hoc est pactum meum , quod observabitis , inter me et vos et semen tuum post te . Circumcidetur ex vobis omne masculinum ,
=S=> Gen 17,11 et circumcidetis carnem praeputii vestri , ut sit in signum foederis inter me et vos .
=S=> Gen 17,12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis : omne masculinum in generationibus vestris , tam vernaculus quam empticius ex omnibus alienigenis , quicumque non fuerit de stirpe vestra .
=S=> Gen 17,13 Circumcidetur vernaculus et empticius , eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum .
=S=> Gen 17,14 Masculus , cuius praeputii caro circumcisa non fuerit , delebitur anima illa de populo suo ; pactum meum irritum fecit” .
=S=> Gen 17,15 Dixit quoque Deus ad Abraham : “Sarai uxorem tuam non vocabis nomen eius Sarai , sed Sara erit nomen eius .
=S=> Gen 17,16 Et benedicam ei ; et ex illa quoque dabo tibi filium . Benedicturus sum eam , eritque in nationes ; reges populorum orientur ex ea” .
=S=> Gen 17,17 Cecidit Abraham in faciem suam et risit dicens in corde suo : “Putasne centenario nascetur filius ? Et Sara nonagenaria pariet ?” .
=S=> Gen 17,18 Dixitque ad Deum : “Utinam Ismael vivat coram te” .
=S=> Gen 17,19 Et ait Deus : “Sara uxor tua pariet tibi filium , vocabisque nomen eius Isaac ; et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum .
=S=> Gen 17,20 Super Ismael quoque exaudivi te : ecce benedicam ei et crescere faciam et multiplicabo eum vehementissime ; duodecim duces generabit , et faciam illum in gentem magnam .
=S=> Gen 17,21 Pactum vero meum statuam ad Isaac , quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero” .
=S=> Gen 17,22 Cumque cessasset loqui cum eo , ascendit Deus ab Abraham .
=S=> Gen 17,23 Tulit ergo Abraham Ismael filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque , quos emerat : cunctos mares ex omnibus viris domus suae ; et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die , sicut praeceperat ei Deus .
=S=> Gen 17,24 Abraham nonaginta novem erat annorum , quando circumcisus est in carne praeputii sui ;
=S=> Gen 17,25 et Ismael filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae .
=S=> Gen 17,26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius eius ;
=S=> Gen 17,27 et omnes viri domus illius , tam vernaculi quam empticii ex alienigenis , circumcisi sunt cum eo .