kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
427
=S=> Gen 16,1 Sarai autem uxor Abram non genuerat ei liberos ; sed habens ancillam Aegyptiam nomine Agar ,
=S=> Gen 16,2 dixit marito suo : “Ecce conclusit me Dominus , ne parerem ; ingredere ad ancillam meam , si forte saltem ex illa suscipiam filios” . Cumque ille acquiesceret deprecanti ,
=S=> Gen 16,3 tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan , et dedit eam viro suo uxorem .
=S=> Gen 16,4 Qui ingressus est ad eam . At illa concepisse se videns despexit dominam suam .
=S=> Gen 16,5 Dixitque Sarai ad Abram : “Inique agis contra me ; ego dedi ancillam meam in sinum tuum , quae videns quod conceperit , despectui me habet . Iudicet Dominus inter me et te” .
=S=> Gen 16,6 Cui respondens Abram : “Ecce , ait , ancilla tua in manu tua est ; utere ea , ut libet” . Affligente igitur eam Sarai , aufugit ab ea .
=S=> Gen 16,7 Cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in deserto , ad fontem in via Sur ,
=S=> Gen 16,8 dixit : “ Agar , ancilla Sarai , unde venis et quo vadis ? ” . Quae respondit : “ A facie Sarai dominae meae ego fugio ” .
=S=> Gen 16,9 Dixitque ei angelus Domini : “ Revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius ” .
=S=> Gen 16,10 Et dixit ei angelus Domini : “ Multiplicans multiplicabo semen tuum , et non numerabitur prae multitudine ” .
=S=> Gen 16,11 Et dixit ei angelus Domini : “ Ecce , concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismael , eo quod audierit Dominus afflictionem tuam .
=S=> Gen 16,12 Hic erit homo onagro similis ; manus eius contra omnes , et manus omnium contra eum ; et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula ” .
=S=> Gen 16,13 Vocavit autem nomen Domini , qui loquebatur ad eam : “ Tu Deus , qui vidisti me ” . Dixit enim : “ Profecto hic vidi posteriora videntis me ” .
=S=> Gen 16,14 Propterea appellatur puteus ille Lahairoi ( id est Viventis et Videntis me ) ; ipse est inter Cades et Barad .
=S=> Gen 16,15 Peperitque Agar Abrae filium ; qui vocavit nomen filii sui , quem pepererat Agar , Ismael .
=S=> Gen 16,16 Octoginta et sex annorum erat Abram , quando peperit ei Agar Ismaelem .