kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
615
=S=> Gen 14,1 Factum est autem in illo tempore , ut Amraphel rex Sennaar et Arioch rex Ellasar et Chodorlahomor rex Elam et Thadal rex gentium
=S=> Gen 14,2 inirent bellum contra Bara regem Sodomae et contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem Belae ; ipsa est Segor .
=S=> Gen 14,3 Omnes hi convenerunt in vallem Siddim , quae nunc est mare Salis .
=S=> Gen 14,4 Duodecim annis servierant Chodorlahomor et tertio decimo anno recesserunt ab eo .
=S=> Gen 14,5 Igitur anno quarto decimo venit Chodorlahomor et reges , qui erant cum eo , percusseruntque Raphaim in Astharothcarnaim et Zuzim in Ham et Emim in Savecariathaim
=S=> Gen 14,6 et Chorraeos in montibus Seir usque ad Elpharan , quae est in deserto .
=S=> Gen 14,7 Reversique sunt et venerunt ad fontem Mesphat ; ipsa est Cades . Et percusserunt omnem regionem Amalecitarum et etiam Amorraeum , qui habitabat in Asasonthamar .
=S=> Gen 14,8 Et egressi sunt rex Sodomae et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Belae , quae est Segor ; et direxerunt contra eos aciem in valle Siddim ,
=S=> Gen 14,9 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elam et Thadal regem gentium et Amraphel regem Sennaar et Arioch regem Ellasar : quattuor reges adversus quinque .
=S=> Gen 14,10 Vallis autem Siddim habebat puteos multos bituminis . Itaque rex Sodomae et Gomorrae terga verterunt cecideruntque illuc ; et , qui remanserant , fugerunt ad montem .
=S=> Gen 14,11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomae et Gomorrae et universa , quae ad cibum pertinent , et abierunt ;
=S=> Gen 14,12 ceperunt et Lot et substantiam eius , filium fratris Abram , qui habitabat in Sodoma .
=S=> Gen 14,13 Et ecce unus , qui evaserat , nuntiavit Abram Hebraeo , qui habitabat iuxta Quercus Mambre Amorraei fratris Eschol et fratris Aner ; hi enim pepigerant foedus cum Abram .
=S=> Gen 14,14 Quod cum audisset Abram , captum videlicet Lot fratrem suum , numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est usque Dan ;
=S=> Gen 14,15 et , divisis sociis , irruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est eos usque Hoba , quae est ad laevam Damasci ;
=S=> Gen 14,16 reduxitque omnem substantiam , necnon et Lot fratrem suum cum substantia illius , mulieres quoque et populum .
=S=> Gen 14,17 Egressus est autem rex Sodomae in occursum eius , postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum , qui cum eo erant , in vallem Save , quae est vallis Regis .
=M=> Gen 14,18 At vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi
=S=> Gen 14,19 benedixit ei et ait : “Benedictus Abram a Deo excelso , qui creavit caelum et terram
=S=> Gen 14,20 et benedictus Deus excelsus , qui tradidit hostes tuos in manus tuas” . Et dedit ei decimas ex omnibus .
=S=> Gen 14,21 Dixit autem rex Sodomae ad Abram : “Da mihi animas ; substantiam tolle tibi” .
=S=> Gen 14,22 Qui respondit ei : “Levo manum meam ad Dominum , Deum excelsum , creatorem caeli et terrae ,
=S=> Gen 14,23 a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus , quae tua sunt , ne dicas : Ego ditavi Abram ;
=S=> Gen 14,24 exceptis his , quae comederunt iuvenes , et partibus virorum , qui venerunt mecum , Aner , Eschol et Mambre : isti accipient partes suas” .