kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
133
=S=> Gen 13,14 Dixitque Dominus ad Abram , postquam divisus est Lot ab eo : “Leva oculos tuos et vide a loco , in quo nunc es , ad aquilonem et ad meridiem , ad orientem et ad occidentem :
=S=> Gen 13,15 omnem terram , quam conspicis , tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum ;
=S=> Gen 13,16 faciamque semen tuum sicut pulverem terrae : si quis potest hominum numerare pulverem terrae , semen quoque tuum numerare poterit .
=S=> Gen 13,17 Surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua , quia tibi daturus sum eam” .
=S=> Gen 13,18 Movens igitur tabernaculum suum , Abram venit et habitavit iuxta Quercus Mambre , quae sunt in Hebron , aedificavitque ibi altare Domino .