kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
336
=S=> Gen 13,1 Ascendit ergo Abram de Ae gypto ipse et uxor eius et om nia , quae habebat , et Lot cum eo ad Nageb .
=S=> Gen 13,2 Abram autem erat dives valde in pecoribus , argento et auro .
=S=> Gen 13,3 Et profectus est de mansione in mansionem a Nageb in Bethel usque ad locum , ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai ,
=S=> Gen 13,4 in loco altaris , quod fecerat prius , et invocavit ibi nomen Domini .
=S=> Gen 13,5 Sed et Lot , qui ibat cum Abram , fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula ;
=S=> Gen 13,6 nec poterat eos capere terra , ut habitarent simul : erat quippe substantia eorum multa , et nequibant habitare communiter .
=S=> Gen 13,7 Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et pastores gregum Lot . Eo autem tempore Chananaeus et Pherezaeus habitabant in illa terra .
=S=> Gen 13,8 Dixit ergo Abram ad Lot : “Ne , quaeso , sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos : fratres enim sumus .
=S=> Gen 13,9 Nonne universa terra coram te est ? Recede a me , obsecro : si ad sinistram ieris , ego dexteram tenebo ; si tu dexteram elegeris , ego ad sinistram pergam” .
=S=> Gen 13,10 Elevatis itaque Lot oculis , vidit omnem circa regionem Iordanis , quae universa irrigabatur , antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram , sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus usque in Segor .
=S=> Gen 13,11 Elegitque sibi Lot omnem regionem circa Iordanem et recessit ad orientem ; divisique sunt alterutrum a fratre suo .
=S=> Gen 13,12 Abram habitavit in terra Chanaan ; Lot vero moratus est in oppidis , quae erant circa Iordanem , et tabernacula movit usque ad Sodomam .
=S=> Gen 13,13 Homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis .