kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
273
=S=> Gen 12,10 Facta est autem fames in terra ; descenditque Abram in Aegyptum , ut peregrinaretur ibi ; praevaluerat enim fames in terra .
=S=> Gen 12,11 Cumque prope esset , ut ingrederetur Aegyptum , dixit Sarai uxori suae : “Novi quod pulchra sis mulier
=S=> Gen 12,12 et quod , cum viderint te Aegyptii , dicturi sunt : Uxor ipsius est ; et interficient me et te reservabunt .
=S=> Gen 12,13 Dic ergo , obsecro te , quod soror mea sis , ut bene sit mihi propter te , et vivat anima mea ob gratiam tui” .
=S=> Gen 12,14 Cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum , viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis ,
=S=> Gen 12,15 et viderunt eam principes pharaonis et laudaverunt eam apud illum ; et sublata est mulier in domum pharaonis .
=S=> Gen 12,16 Abram vero bene usus est propter illam ; fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli .
=S=> Gen 12,17 Flagellavit autem Dominus pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram .
=S=> Gen 12,18 Vocavitque pharao Abram et dixit ei : “Quidnam est hoc quod fecisti mihi ? Quare non indicasti mihi quod uxor tua esset ?
=S=> Gen 12,19 Quam ob causam dixisti esse sororem tuam , ut tollerem eam mihi in uxorem ? Nunc igitur , ecce coniux tua : accipe eam et vade !” .
=S=> Gen 12,20 Praecepitque pharao super Abram viris ; et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia , quae habebat .