kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
251
=S=> Gen 12,1 Dixit autem Dominus ad Abram : “Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram , quam monstrabo tibi .
=S=> Gen 12,2 Faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum , erisque in benedictionem .
=S=> Gen 12,3 Benedicam benedicentibus tibi et maledicentibus tibi maledicam , atque in te benedicentur universae cognationes terrae !” .
=S=> Gen 12,4 Egressus est itaque Abram , sicut praeceperat ei Dominus , et ivit cum eo Lot . Septuaginta quinque annorum erat Abram , cum egrederetur de Charran .
=S=> Gen 12,5 Tulitque Sarai uxorem suam et Lot filium fratris sui universamque substantiam , quam acquisiverant , et animas , quas fecerant in Charran , et egressi sunt , ut irent in terram Chanaan ; et venerunt in terram Chanaan .
=S=> Gen 12,6 Pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem , usque ad Quercum Moreh . Chananaeus autem tunc erat in terra .
=S=> Gen 12,7 Apparuit autem Dominus Abram et dixit ei : “Semini tuo dabo terram hanc” . Qui aedificavit ibi altare Domino , qui apparuerat ei .
=S=> Gen 12,8 Et inde transgrediens ad montem , qui erat contra orientem Bethel , tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Hai ; aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen Domini .
=S=> Gen 12,9 Perrexitque Abram de mansione in mansionem usque ad Nageb .