kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
567

=U2= 11,1-9 -- Der Turmbau zu Babel

-- =S=> Gen 11,6 et dixit Dominus : “Ecce unus est populus et unum labium omnibus ; et hoc est initium operationis eorum , nec eis erit deinceps difficile , quidquid cogitaverint facere .
=S=> Gen 11,7 Venite igitur , descendamus et confundamus ibi linguam eorum , ut non intellegat unusquisque vocem proximi sui” .
=S=> Gen 11,8 Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco super faciem universae terrae , et cessaverunt aedificare civitatem .
=S=> Gen 11,9 Et idcirco vocatum est nomen eius Babel , quia ibi confusum est labium universae terrae , et inde dispersit eos Dominus super faciem universae terrae .

=U2= 11,10-32 -- Die Vorfahren Abrahams

-- =S=> Gen 11,10 Hae sunt generationes Sem . Sem centum erat annorum , quando genuit Arphaxad biennio post diluvium ;
=S=> Gen 11,11 vixitque Sem , postquam genuit Arphaxad , quingentos annos et genuit filios et filias .
=S=> Gen 11,12 Porro Arphaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sala .
=S=> Gen 11,13 Vixitque Arphaxad , postquam genuit Sala , quadringentis tribus annis et genuit filios et filias .
=S=> Gen 11,14 Sala quoque vixit triginta annis et genuit Heber .
=S=> Gen 11,15 Vixitque Sala , postquam genuit Heber , quadringentis tribus annis et genuit filios et filias .
=S=> Gen 11,16 Vixit autem Heber triginta quattuor annis et genuit Phaleg .
=S=> Gen 11,17 Et vixit Heber , postquam genuit Phaleg , quadringentis triginta annis et genuit filios et filias .
=S=> Gen 11,18 Vixit quoque Phaleg triginta annis et genuit Reu .
=S=> Gen 11,19 Vixitque Phaleg , postquam genuit Reu , ducentis novem annis et genuit filios et filias .
=S=> Gen 11,20 Vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Seruch .
=S=> Gen 11,21 Vixitque Reu , postquam genuit Seruch , ducentis septem annis et genuit filios et filias .
=S=> Gen 11,22 Vixit vero Seruch triginta annis et genuit Nachor .
=S=> Gen 11,23 Vixitque Seruch , postquam genuit Nachor , ducentos annos et genuit filios et filias .
=S=> Gen 11,24 Vixit autem Nachor viginti novem annis et genuit Thare .
=S=> Gen 11,25 Vixitque Nachor , postquam genuit Thare , centum decem et novem annos et genuit filios et filias .
=S=> Gen 11,26 Vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram , Nachor et Aran .
=S=> Gen 11,27 Hae sunt autem generationes Thare . Thare genuit Abram , Nachor et Aran . Porro Aran genuit Lot ;
=S=> Gen 11,28 mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldaeorum .
=S=> Gen 11,29 Duxerunt autem Abram et Nachor uxores : nomen uxoris Abram Sarai , et nomen uxoris Nachor Melcha , filia Aran patris Melchae et patris Ieschae .
=S=> Gen 11,30 Erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos .
=S=> Gen 11,31 Tulitque Thare Abram filium suum et Lot filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam , uxorem Abram filii sui , et eduxit eos de Ur Chaldaeorum , ut irent in terram Chanaan . Veneruntque usque Charran et habitaverunt ibi .
=S=> Gen 11,32 Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum , et mortuus est in Charran .